výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 132, 1-18

1 Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius, 2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob: 3 “ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei, 4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, 5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”. 6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. 7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. - 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. 9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. 11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. 12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”. 13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi: 14 “ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. 15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. 16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. 17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. 18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.

Ž 132, 1-18





Verš 11
Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
1Kr 8:25 - Nunc igitur, Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei dicens: “Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo”.
2Krn 6:16 - Nunc ergo, Domine, Deus Israel, imple servo tuo patri meo David, quaecumque locutus es dicens: “Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me”.
Lk 1:69 - et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

Verš 16
Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.
2Krn 6:41 - Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis.

Verš 3
“ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
1Krn 15:1 - Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.

Verš 14
“ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
Ž 132:8 - Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
Ž 68:16 - Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan.

Verš 17
Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
Lk 1:69 - et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

Z 132 - Žalm je mesiášsky, verše 11 a 12 sa v plnom zmysle vyplnia len na Mesiášovi. V žalme sa jasne rozlišuje Dávidova osoba od jeho potomka, Mesiáša.

Z 132,2 - "Mocný Jakubov" je pomenovanie Boha (Gn 49,24; Iz 49,26; 60,16).

Z 132,3 - 2 Sam 7,1-2; 1 Krn 17,1.

Z 132,6 - "Počuli sme, že archa je v Efrate" - keď mal Dávid preniesť archu zmluvy z Kirjatiarimu na Sion, zvesť o tom sa rozšírila po jeho kráľovstve. Počuli totižto, že je neďaleko Betlehema, odkiaľ pochádzal Dávid, v kraji Efrata. V žalme sa hovorí: "Našli sme ju na jaarských nivách", čo je to isté ako Kirjatiarim. Odtiaľ Dávid preniesol v slávnostnom sprievode archu na Sion (1 Sam 7,1; 2 Sam 6,2).

Z 132,8 - Slová sú známe už z Mojžišových čias. Izraeliti sa ich modlili vždy, keď sa archa pohýnala na cestu po púšti (Nm 10,35.36; Ž 68,2). Odteraz už nebude putovať z miesta na miesto, lebo odvtedy, čo ju odniesli zo Šíla (1 Sam 4,3 n.), nemala pevný príbytok.

Z 132,11 - "Dávidovi sa Pán zaviazal prísahou"- tieto slová sú paralelné so slovami 2. verša. Vzťahujú sa na Boží sľub, ktorý dal Pán Dávidovi skrze proroka Nátana v čase, keď Pán odkázal, aby mu Dávid nestaval chrám (2 Sam 7,5-16; Ž 89,4-5.29-38).

Z 132,17 - Tento verš sa nedá vysvetliť inakšie ako o Mesiášovi. Tak ho chápe celá katolícka tradícia.

Z 132,18 - Na hlave mesiášskeho kráľa bude naveky žiariť Pánov "diadém". Mesiáš bude kráľom Izraela.