výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 3, 1-9

1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom. 2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, 3 multi dicunt animae meae: “ Non est salus ipsi in Deo ”. 4 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus; 8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti. 9 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

Ž 3, 1-9





Verš 8
quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.
Prís 21:31 - Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.
Iz 43:11 - Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Jer 3:23 - Vere mendaces erant colles et tumultus montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel.
Oz 13:4 - “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
Zjv 7:10 - et clamant voce magna dicentes: “ Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno ”.
Zjv 19:1 - Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “ Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro,

Verš 1
PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.
2Sam 15:1 - Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum.
2Sam 16:1 - Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.
2Sam 17:1 - Dixitque Achitophel ad Ab salom: “ Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte
2Sam 18:1 - Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones.

Verš 5
Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
Ž 4:8 - Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.

Verš 6
Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Ž 27:3 - Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.

Z 3,6 - Cirkevní Otcovia vzťahujú tento verš na smrť a zmŕtvychvstanie Ježiša Krista.