výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 59, 1-18

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent. 2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me. 3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me. 4 Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes. 5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; 6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur. 7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “ Quis enim audit? ”. 9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes. 10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es. 11 Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos. 12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. 13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, 14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. 15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt. 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. 18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.

Ž 59, 1-18





Verš 8
Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “ Quis enim audit? ”.
Ž 2:4 - Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.

Verš 1
Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent.
1Sam 19:11 - Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “ Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ”,

Verš 7
Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
Ž 55:21 - Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum.
Ž 57:4 - Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
Ž 10:11 - Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
Ž 94:7 - Et dixerunt: “ Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ”.

Z 59,1 - Porov. 1 Sam 19,11-18. Na základe 6. a 9. verša možno usudzovať, že žalm bol neskôr z liturgických dôvodov upravený. Niektoré časti sú dosť nejasné.

Z 59,6 - Starý zákon ešte nepozná univerzalizmus Nového zákona, prijímajúci všetky národy, teda aj pohanov. Žalmista má pred očami židovský národ s jeho výlučnosťou, partikularizmom. V tom zmysle treba chápať aj vv. 9-14.