výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 39, 1-14

1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David. 2 Dixi: “ Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me ”. 3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est. 4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis. 5 Locutus sum in lingua mea: “ Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ”. 6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. 7 Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. 8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est. 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me. 10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti. 11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci. 12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo. 13 Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. 14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.

Ž 39, 1-14





Verš 12
In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
Lv 25:23 - Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
1Krn 29:15 - Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes.
Ž 119:19 - Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua.
Heb 11:13 - Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;
1Pt 2:11 - Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;

Verš 5
Locutus sum in lingua mea: “ Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ”.
Ž 62:9 - Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.

Z 39 - Dávidovo autorstvo žalmu potvrdzuje aj 13. verš tohto žalmu, kde sa doslova cituje úryvok z Dávidovho prejavu, ktorý mal k ľudu z príležitosti prípravných prác na stavbu chrámu (1 Krn 29,15). V nadpise sa spomína levita Jedutun, ktorý bol jedným z význačných spevákov za časov Dávidových. Menoval sa Heman (1 Krn 16,41; 25,1 n.; 2 Krn 5,12; 35,15).