výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 119, 1-176

1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. 8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. 9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. 10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. 13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. 16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. 17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. 20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. 21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. 23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. 25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. 27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. 28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. 29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. 30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. 31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. 32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. 33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. 34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. 35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. 36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. 38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. 39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. 40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. 41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. 44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. 45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. 46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. 47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. 48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - 49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. 51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. 52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. 53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. 54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. 56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. 57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. 59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. 60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. 63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. 65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. 67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. 68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. 69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. 70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. 71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. 72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. 73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. 74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. 75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. 76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. 78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. 80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. 81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. 83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. 84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? 85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. 86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. 87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - 89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. 90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. 91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. 92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. 93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. 94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. 95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. 96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. 97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. 98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. 99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. 100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. 102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. 104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. 105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. 106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. 108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. 111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. 113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. 114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. 115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. 117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. 118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. 119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. 120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. 121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. 122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. 123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. 125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. 127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - 129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. 131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. 132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. 134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. 135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. 136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. 137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. 138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. 139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. 141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. 142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. 144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. 145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. 146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. 147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. 148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. 150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. 151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. 152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. 153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. 154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. 155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. 156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. 157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. 158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. 160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. 161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. 162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. 163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. 164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. 169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. 172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. 173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. 175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. 176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.

Ž 119, 1-176





Verš 1
ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Ž 1:1 - Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,

Verš 130
Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis.
Ž 19:8 - Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

Verš 147
Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi.
Ž 5:3 - Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus.
Ž 88:13 - Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis?
Ž 130:6 - anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram

Verš 103
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.
Ž 19:10 - Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
Prís 8:11 - Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari ”.

Verš 72
Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
Ž 19:10 - Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,

Verš 73
IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua.
Jób 10:9 - Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me.
Ž 139:13 - Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae.

Verš 106
Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
Neh 10:29 - Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere,

Verš 135
Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas.
Ž 4:6 - Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.

Verš 140
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
2Sam 22:31 - Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se.
Ž 12:6 - “ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ”.
Ž 18:30 - Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.
Prís 30:5 - Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum.

Verš 176
Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.
Iz 53:6 - Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum ”.
Lk 15:4 - “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?

Verš 17
GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum.
Ž 103:2 - Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius.
Ž 116:7 - Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi;

Verš 19
Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua.
Gn 47:9 - respondit: “ Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt ”.
1Krn 29:15 - Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes.
Ž 39:12 - In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
Heb 11:13 - Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;

Verš 148
Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua.
Ž 63:1 - PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
Ž 63:6 - Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Ž 90:4 - Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.

Verš 55
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam.
Ž 16:7 - Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
Ž 42:8 - Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

Verš 24
Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae.
Ž 43:4 - Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.

Verš 26
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas.
Ž 25:4 - DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
Ž 27:11 - Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Ž 86:11 - Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.

Verš 90
In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet.
Kaz 1:4 - Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat.

Z 119 - Tento žalm je najdlhším žalmom celého žaltára a najdlhšou hlavou Písma. Je to alfabetický žalm.

Z 119,1 - "Cesta" je spôsob života. Cesta podľa Pánovho zákona je život, ktorý sa ľúbi Pánovi.

Z 119,32 - Dosl. "lebo ty rozširuješ moje srdce".

Z 119,108 - "Pane, láskavo prijmi obetu chvály mojich úst", sľuby a modlitby, ktoré chcem obetovať, ako sa obetujú ďakovné obety (Dt 23,23; Ž 50,14.23).

Z 119,148 - Židia rozdeľovali noc na tri vigílie po štyroch hodinách. Na konci každej sa vymieňali stráže. Teda vigília označuje aj čas vstávania. Žalmista predbiehal koniec nočnej stráže, teda vstával zavčasu na modlitbu a na rozjímanie o zákone, prv, ako sa vstávalo (Ž 77,5; Joz 1,8).

Z 119,169-176 - Žalmista prosí Pána, aby prijal jeho modlitbu, aby ho vyslobodil, poučil a nenechal ho blúdiť ako zatúlanú ovcu (Ez 34,1 n.).