výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 131, 1-3

1 Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. 2 Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea. 3 Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.

Ž 131, 1-3





Verš 1
Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.
2Krn 32:25 - Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem.
Prís 16:5 - Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.
Ž 101:5 - Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo.
Prís 6:17 - oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

Z 131 - Žalmista, rozcítený a naplnený zbožnosťou voči Pánovi, zrieka sa hĺbania veľkých a neprístupných právd. Uspokojený a utíšený sa odovzdáva do Božej opatery ako dieťa, keď odpočíva na lone svojej matky. Obsah tohto žalmu nám pripomína slová sv. Augustína, ktorý po svojich trpkých životných skúškach zvolal: "Nespokojné je naše srdce, kým nespočinie v tebe" (Vyznania 1,1, PL 32,661).