výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 25, 1-22

1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam, 2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei, 3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem. 4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me. 5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die. 6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt. 7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; 9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas. 10 CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius. 11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. 12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat. 13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram. 14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis. 15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. 17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me. 18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea. 19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me. 20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te. 21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te. 22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Ž 25, 1-22





Verš 2
BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,
Ž 22:5 - In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
Ž 31:1 - Magistro chori. PSALMUS. David.
Ž 34:5 - DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me et ex omnibus terroribus meis eripuit me.

Verš 3
GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Rim 10:11 - Dicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.

Verš 4
DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
Ž 27:11 - Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Ž 86:11 - Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
Ž 119:1 - ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Verš 6
ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
Ž 103:17 - Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,
Ž 106:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 107:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 117:2 - Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum.
Ž 136:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
Jer 33:11 - vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus.

Z 25 - Žalm je alfabetický, verše sa začínajú jednotlivými písmenami hebrejskej abecedy.