výhody registrácie

1. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Tim 5, 1-25

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, 2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. 3 Viduas honora, quae vere viduae sunt. 4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. 5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; 6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est. 7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. 8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. 9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. 14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; 15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. 16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; 18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. 20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. 21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. 22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi. 23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. 24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; 25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.

1Tim 5, 1-25





Verš 1
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,
Lv 19:32 - Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus.

Verš 4
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
Gn 45:10 - Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Mk 7:10 - Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;
Ef 6:1 - Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.

Verš 5
Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
1Kor 7:32 - Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;
Lk 2:36 - Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;

Verš 8
Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
Gal 6:10 - Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Verš 10
in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
1Pt 4:9 - hospitales invicem sine murmuratione;
Gn 18:4 - afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.
Gn 19:2 - et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”.
Lk 7:38 - et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
Lk 7:44 - Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.

Verš 13
simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
Tít 2:3 - Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,

Verš 14
Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
1Kor 7:9 - quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.

Verš 17
Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
Rim 15:27 - Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
1Kor 9:11 - Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
Gal 6:6 - Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Flp 2:29 - Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
1Sol 5:12 - Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
Heb 13:17 - Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.

Verš 18
dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.
Dt 25:4 - Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
1Kor 9:9 - Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo?
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
Dt 24:14 - Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
Mt 10:10 - non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
Lk 10:7 - In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

Verš 19
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.
Dt 19:15 - Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.

Verš 21
Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2Kor 1:23 - Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
2Kor 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Flp 1:8 - Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
1Sol 2:5 - Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
1Sol 5:27 - Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.
1Tim 6:13 - Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
Dt 17:4 - et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel,
Dt 19:18 - Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium,

Verš 22
Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
Sk 6:6 - quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
Sk 8:17 - Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
Sk 13:3 - Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Sk 19:6 - et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
1Tim 4:14 - Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
2Tim 1:6 - Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;

Verš 23
Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
Ž 104:15 - et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat.

Verš 24
Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
Gal 5:19 - Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,

1Tim 5,3 - Prvotná Cirkev venovala osobitnú pozornosť a starostlivosť vdovám. Pravá vdova je tá, ktorá spĺňa podmienky uvedené vo v. 4–5 a nevedie rozkošnícky život (v. 6).

1Tim 5,9 - Ide o zoznam vdov, o ktoré sa mala Cirkev starať; zverovali sa im tiež isté služby v Cirkvi.

1Tim 5,10 - Umývanie nôh patrilo k obradu prijímania hostí v biblickom prostredí (porov. Lk 7, 44), ale konalo sa aj podľa príkladu samého Ježiša (porov. Jn 13, 4–15).

1Tim 5,14 - Protivník je tu alebo diabol, alebo pravdepodobnejšie nepriatelia kresťanov (porov. 5, 15; 5, 8).

1Tim 5,17 - Dvojnásobná úcta znamená úctu, ktorá im patrí, a hmotnú podporu.

1Tim 5,18 - Prvý citát je zo Starého zákona (Dt 25, 4), druhý uvádza Ježišove slová (Lk 10, 7; porov. Mt 10, 10).

1Tim 5,19 - Ide o biblickú zásadu (porov. Dt 19, 15; Mt 18, 16; Jn 8, 17).

1Tim 5,22 - Nikoho nemá vkladaním rúk prenáhlene vysviacať.

1Tim 5,24 - Tento verš súvisí s upozornením vo v. 22. Na nikoho netreba prenáhlene vkladať ruky, súdiac iba podľa vonkajška. Žiada sa vážne preskúmanie vlastností kandidáta na úrad.