výhody registrácie

1. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Tim 3, 1-16

1 Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat. 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, 3 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum, 4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate 5 — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C, 6 non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli. 8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10 Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; 13 qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. 14 Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16 Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.

1Tim 3, 1-16





Verš 2
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
Tít 1:6 - si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos.
2Tim 2:24 - servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,

Verš 8
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
Sk 6:3 - considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;

Verš 9
habentes mysterium fidei in conscientia pura.
1Tim 1:19 - habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;

Verš 13
qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
Mt 25:21 - Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”.

Verš 15
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
2Tim 2:20 - In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;

Verš 16
Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.
Jn 1:14 - Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Ef 3:5 - quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
Mk 16:19 - Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
Lk 9:51 - Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
Sk 1:2 - usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;

1Tim 3,1 - "Biskupstvo" (episkopé) tu ešte neznamená biskupský úrad v dnešnom význame. "Biskupi" čiže strážcovia, dozorcovia, mali vedúcu funkciu v miestnej cirkvi, ale nie je nám dostatočne známe, čím sa líšili od "starších," t. j. presbyterov. Presné rozlíšenie medzi biskupmi, staršími (presbytermi) a diakonmi nastalo až neskôr.

1Tim 3,2 - Je možné, že Pavol žiada, aby biskupom bol muž, ktorý bol iba raz ženatý, čiže po smrti manželky má zostať vdovcom. Nie je však vylúčené, že výraz "muž jednej ženy", podobne ako výraz "manželka jedného muža", ktoré sa nachádzajú v židovských a pohanských nápisoch z tých čias, označujú zvlášť vrúcnu manželskú lásku.

1Tim 3,7 - "Čo sú mimo", čiže nekresťania.

1Tim 3,8 - Diakoni sa venovali najmä chudobným a chorým.

1Tim 3,11 - Buď ide o manželky diakonov, alebo, a to je pravdepodobnejšie, o diakonky (porov. Rim 16, 1 n.), ktorým sa v Cirkvi zverovali určité služby bez toho, že by prijali sviatostnú vysviacku.

1Tim 3,16 - Je to fragment starokresťanského hymnu na oslavu Krista. Vo výraze "ospravedlnený v Duchu" je narážka na Kristovo zmŕtvychvstanie (porov. Rim 1, 4).