výhody registrácie

1. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Tim 6, 1-21

1 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. 2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. 3 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. 6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. 7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; 10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. 11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. 13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, 14 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, 16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. 17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, 18 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, 21 quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.

1Tim 6, 1-21





Verš 1
Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
Ef 6:5 - Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
Kol 3:22 - Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
Tít 2:9 - Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,
1Pt 2:18 - Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.

Verš 4
superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
1Tim 1:4 - neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
2Tim 2:23 - Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
Tít 3:9 - stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.

Verš 5
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
1Kor 11:16 - Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.

Verš 6
Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
Prís 15:16 - Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine.
Heb 13:5 - Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,

Verš 7
Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
Jób 1:21 - et dixit: “ Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ”.
Jób 27:19 - Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet.
Ž 49:17 - Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,

Verš 8
habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
Prís 27:26 - agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium;
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
Mt 6:25 - Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
1Pt 5:7 - omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Verš 9
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;
Prís 11:28 - Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
Mt 13:22 - Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Jak 5:1 - Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.

Verš 10
radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
Ex 23:8 - Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.
Dt 16:19 - Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
Prís 15:16 - Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine.

Verš 11
Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
2Tim 2:22 - Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.

Verš 12
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
1Tim 1:18 - Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam

Verš 13
Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
1Tim 5:21 - Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
Dt 32:39 - Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.
1Sam 2:6 - Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.
Mt 27:11 - Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”.
Jn 18:37 - Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. Respondit Iesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ”.

Verš 15
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
1Tim 1:17 - Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Zjv 17:14 - Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ”.
Zjv 19:16 - Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.

Verš 16
qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
Ex 33:20 - Rursumque ait: “ Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ”.
Dt 4:12 - Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis.
1Jn 4:12 - Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.

Verš 17
Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
Mk 4:18 - Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,
Lk 8:14 - Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum.

Verš 19
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
Mt 6:20 - thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
Lk 12:33 - Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
Lk 16:9 - Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.

Verš 20
O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
1Tim 1:4 - neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1Tim 4:7 - profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
2Tim 2:16 - Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
Tít 1:14 - non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
Tít 3:9 - stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.

1Tim 6,1-2 - Pavol tu nerieši sociálny problém otroctva, ale hovorí o povinnostiach kresťanských otrokov v rámci ich sociálneho postavenia. Pavol sa často zaoberal problémom otrokov (1 Kor 7, 21–24; Gal 3, 28; Ef 6, 5–9; Kol 3, 22–25; Tít 2, 9–10; Flm 10–17; porov. 1 Pt 2, 18–20). Kresťanstvo neprinieslo násilné a náhle odstránenie otroctva, ale hlásaním prikázania lásky znútra vytváralo takého ducha, ktorý postupne umožňoval zrušiť ho.

1Tim 6,6 - "Spokojnosť" (gr. autarchéia) tu znamená uspokojenie sa s tým, čo človek má.

1Tim 6,12 - Pravdepodobne ide o vyznanie viery, ktoré zložil Timotej pri krste.

1Tim 6,13 - Timotejovo vyznanie viery má príklad vo svedectve, ktoré vydal Kristus pred Pilátom (Jn 18, 36–37).

1Tim 6,15-16 - Ide o liturgickú doxológiu alebo o fragment liturgického hymnu.

1Tim 6,20 - Timotejovi bolo zverené evanjelium, svätá náuka viery. Falošná veda (gr. gnósis) je tu asi prejav neskoršieho gnostického bludu.