výhody registrácie

1. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Tim 2, 1-15

1 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, 2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. 3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; 7 in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate. 8 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione; 9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa, 10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate. 13 Adam enim primus formatus est, deinde Eva; 14 et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.

1Tim 2, 1-15





Verš 2
pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
Jer 29:7 - Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.

Verš 4
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
Ez 18:23 - Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat?
2Pt 3:9 - Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.

Verš 5
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
Jn 17:3 - Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Rim 3:30 - quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
Gal 3:19 - Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Heb 9:15 - Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.

Verš 6
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;
Mt 20:28 - sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
Ef 1:7 - in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Kol 1:14 - in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;

Verš 7
in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
Sk 9:15 - Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
Sk 13:2 - Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
Sk 22:21 - Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
Gal 1:16 - ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine
Gal 2:8 - — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
Ef 3:8 - Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
2Tim 1:11 - in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,

Verš 8
Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione;
Jn 4:21 - Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
Ž 134:2 - Extollite manus vestras ad sanctuarium et benedicite Dominum.

Verš 9
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
Tít 2:3 - Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,
1Pt 3:3 - quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,

Verš 12
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.
1Kor 14:34 - mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
Gn 3:16 - Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”.
Ef 5:24 - Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

Verš 13
Adam enim primus formatus est, deinde Eva;
Gn 1:27 - Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
Gn 2:22 - et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.

Verš 14
et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
Gn 3:6 - Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.

1Tim 2,5-6 - Táto formula, ako sa zdá, obsahuje vyznanie viery, používané v prvotných kresťanských spoločenstvách. Kristova smrť je svedectvom o Otcovej láske (Jn 3, 16) i o jeho vlastnej láske (1 Jn 3, 16).

1Tim 2,8 - Prví kresťania sa modlili s rozpätými a pozdvihnutými rukami.

1Tim 2,11-15 - V tejto časti treba brať do úvahy to, čo sa odvodzuje zo sociálneho zamerania listu. Bolo by anachronizmom hľadať tu riešenie aktuálnych problémov služby žien pri bohoslužbách. Tvrdením, že žena bude spasená rodením detí (v. 15) stavia sa Pavol pravdepodobne proti bludárom, čo zavrhovali manželstvo (1 Tim 4,3). Odporúčaním, aby sa ženy učili v tichosti, sa Pavol stavia najmä proti tým, čo sú "klebetné a všetečné a navravia, čo sa nepatrí" (1 Tim 5, 13).

1Tim 2,15 - "Ak vytrvajú" sa vzťahuje na vieru a lásku, a posväcovanie žien.