výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 14, 1-23

1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum. 2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. 5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; 11 scriptum est enim: “ Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ”. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 13 Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. 14 Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! 16 Non ergo blasphemetur bonum vestrum! 17 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. 19 Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem. 20 Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21 Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit. 22 Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. 23 Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.

Rim 14, 1-23





Verš 3
Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
Kol 2:16 - Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,

Verš 4
Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
Jak 4:12 - Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?

Verš 5
Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
Gal 4:10 - Dies observatis et menses et tempora et annos!
Kol 2:16 - Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,

Verš 6
Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
1Kor 10:31 - Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
1Tim 4:3 - prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.

Verš 7
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
2Kor 5:15 - et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
1Sol 5:10 - qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
1Pt 4:2 - ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

Verš 10
Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
Mt 25:31 - Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.

Verš 11
scriptum est enim: “ Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ”.
Iz 45:23 - In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua ”.
Flp 2:10 - ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,

Verš 12
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
1Kor 3:8 - Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Gal 6:5 - Unusquisque enim onus suum portabit.
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
Zjv 22:12 - Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

Verš 13
Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
1Kor 10:32 - Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
2Kor 6:3 - nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,

Verš 14
Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
Mt 15:11 - Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”.
Sk 10:15 - Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
1Kor 8:4 - De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.
1Tim 4:4 - Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;

Verš 15
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
1Kor 8:11 - Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!

Verš 17
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
1Kor 8:8 - Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.

Verš 20
Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Tít 1:15 - Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

Verš 21
Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
1Kor 8:13 - Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Verš 23
Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.
Tít 1:15 - Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

Rim 14,1-10 - "Slabí vo viere" boli kresťania, ktorí sa úprimne, ale mylne domnievali, že aj ako kresťania musia naďalej dodržiavať predpisy židovského pôvodu o svätení niektorých dní alebo o zdržiavaní sa niektorých pokrmov. Pavol tu nehovorí podrobne o týchto praktikách alebo o ich pôvode. V presvedčení, že ony aj tak časom zaniknú, odporúča ušľachtilý liberálny postoj voči takýmto kresťanom. Každý si, pravda, má utvoriť svedomie isté a správne a prejavovať lásku ku všetkým.

Rim 14,11 - Porov. Iz 49, 18; 45, 23. "Ako že žijem" je zvyčajným výrazom Božej prísahy. Boh prisahá sám na seba, na svoj nemeniteľný večný život.

Rim 14,14 - Nijaký pokrm sám osebe mravne neznečisťuje, ako to vyhlásil už Ježiš Kristus (Mt 15, 11; Mk 7, 18–19; Sk 11, 9). Teda ani pokrmy obetované predtým modlám (porov. 1 Kor 8, 1–6).

Rim 14,22-23 - Apoštol tu uvádza dôležitú zásadu pre všetkých kresťanov, "slabých" i "silných". Jedni i druhí sa musia správať podľa svojho svedomia osvieteného "vierou". Presvedčenie "silných vo viere" je objektívne správne a sú "blažení", že ich netrápia pochybnosti. Ale v konkrétnom živote sa musia riadiť láskou k "slabým", ktorá je nado všetko. – Kto však je "slabý vo viere" a koná ináč, ako mu svedomie káže, čo platí pre každého, teda aj pre "silného vo viere", dopúšťa sa hriechu.