výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 8, 1-39

1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; 2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. 3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, 4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. 5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. 6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9 Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. 11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. 12 Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. 14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”. 16 Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. 17 Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. 18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis. 19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; 20 vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. 22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; 23 non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. 24 Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? 25 Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. 26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; 27 qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. 28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. 29 Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; 30 quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. 31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? 32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? 33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? 34 Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? 35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? 36 Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”. 37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes 39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

Rim 8, 1-39





Verš 32
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?
Gn 22:12 - Dixitque: “Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me”.
Iz 53:5 - Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Verš 33
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?
Iz 50:8 - Iuxta est qui iustificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me.

Verš 2
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
Jn 8:36 - Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Rim 6:18 - liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
Rim 6:22 - Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!
Gal 5:1 - Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.

Verš 3
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
Sk 13:39 - in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
Rim 3:28 - Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Gal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Heb 7:18 - Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
2Kor 5:21 - Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
Gal 3:13 - Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictus omnis, qui pendet in ligno ”,

Verš 36
Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”.
Ž 44:22 - nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
1Kor 4:9 - Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
2Kor 4:11 - Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.

Verš 5
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
1Kor 2:14 - Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur;

Verš 9
Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
1Kor 3:16 - Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?

Verš 11
Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
Rim 6:4 - Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
1Kor 6:14 - Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
2Kor 4:14 - scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum.
Ef 2:5 - et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —
Kol 2:13 - et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,

Verš 34
Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
Heb 7:25 - unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.

Verš 14
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
Gal 5:18 - Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

Verš 15
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
1Kor 2:12 - Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis;
2Tim 1:7 - non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Iz 56:5 - dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Gal 3:26 - Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Gal 4:5 - ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

Verš 16
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
2Kor 1:22 - et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
2Kor 5:5 - Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
Ef 1:13 - in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Ef 4:30 - Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

Verš 17
Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
2Tim 2:11 - Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;

Verš 18
Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
Mt 5:12 - Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
2Kor 4:10 - semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
2Kor 4:17 - Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
Flp 3:20 - Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,
1Pt 4:13 - sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
1Jn 3:1 - Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.

Verš 23
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Lk 21:28 - His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”.

Verš 26
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
Mt 20:22 - Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Jak 4:3 - petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Verš 29
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
Kol 1:18 - Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,

Verš 31
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Nm 14:8 - Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem.

Rim 8,9 - Kto je na základe krstu spojený s Kristom, v tom zvláštnym spôsobom prebýva Duch Svätý. Kto však ťažkým previnením toto spojenie preruší, stratí tým dôvernú blízkosť Božieho Ducha, ktorý je Duch Otca a Syna (Boží Duch, Kristov Duch označuje jednu a tú istú osobu Najsvätejšej Trojice). "Vy nežijete telesne, ale duchovne," t. j. nie v stave, v ktorom panuje zlá žiadostivosť, ale v stave, v ktorom panuje Duch svojou milosťou.

Rim 8,10 - Telo odumrelo hriechu mystickou smrťou pri krste (6,6). Iný výklad: Telo má v sebe zárodok smrti vzhľadom na hriech. "Duch je život", t. j. duša žije životom milosti a má v sebe silu večného života.

Rim 8,14 - Keď ovládame svoje telesné žiadosti pod vedením Ducha Svätého, sme Božie deti a Kristovi bratia.

Rim 8,15-16 - Otroka donucuje k dobru len strach pred trestom. Aj Starý zákon bol trocha v duchu tohto strachu, aspoň v tom zmysle, že nútil Izraelitov k dobrému životu trestmi. V Novom zákone sme sa stali milosťou Ducha Svätého Božími deťmi a Všemohúceho môžeme vo svätej dôvere volať: Otec (hebr. Abba). Preto máme plniť Božiu vôľu z lásky k Otcovi, nielen zo strachu pred trestom. Duch Svätý v nás vzbudzuje nežný vzťah k Otcovi, a tak potvrdzuje, že Boh nás skutočne prijal za svoje deti.

Rim 8,19-23 - Prvotným hriechom bola narušená aj celá príroda a až doteraz trpí a vzdychá pod ťarchou hriechu. Hriešny človek ju zneužíva na zlé ciele a tak ju hanobí. V budúcej sláve aj jej sa prinavráti hodnosť, ktorú jej určil Stvoriteľ.

Rim 8,23 - Adoptívne synovstvo je už získané, no očakávame plnosť jeho účinkov: "vykúpenie tela" čiže slávne vzkriesenie (1 Kor 15, 45–49).

Rim 8,24 - Ako Božie synovstvo (v. 15. 23) aj naša spása je realita získaná už v tomto živote, ale očakávame jej dokonalé uskutočnenie.

Rim 8,28-29 - Syntéza Božieho plánu spásy. Podobnosť obrazu nie je vonkajšia: v krste je začiatok našej premeny v Kristovi, ktorá sa rozvíja až do konca čias (porov. 2 Kor 3, 18; 1 Kor 15, 49).

Rim 8,31-39 - Krásny hymnus na Božiu lásku napĺňa nás hlbokou dôverou.

Rim 8,32 - Ohlas na obetu Izáka (Gn 22, 16).

Rim 8,36 - Ž 44, 23.

Rim 8,38 - "Anjeli, kniežatstvá, mocnosti" sa tu pravdepodobne rozumejú zlí duchovia (podobne 1 Kor 15, 24; Ef 6, 12).