výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 3, 1-31

1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? 2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. 3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? 4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”. 5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. 6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? 8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est. 9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam, 11 non est intellegens, non est requirens Deum. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est; 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, 16 contritio et infelicitas in viis eorum, 17 et viam pacis non cognoverunt. 18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”. 19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. 21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: 23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu; 25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. 27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. 28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. 29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, 30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.

Rim 3, 1-31





Verš 2
Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
Ž 147:19 - Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.
Rim 9:4 - qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,

Verš 3
Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
Nm 23:19 - Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit?
Rim 9:6 - Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
2Tim 2:13 - si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.

Verš 4
Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
Jn 3:33 - Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
Ž 116:11 - Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”.
Ž 51:4 - Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.

Verš 9
Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
Gal 3:22 - Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

Verš 10
sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam,
Ž 14:3 - Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Ž 53:3 - Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.

Verš 13
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
Ž 5:9 - Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
Ž 140:3 - Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.

Verš 14
quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
Ž 10:7 - PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.

Verš 15
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
Prís 1:16 - Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem.
Iz 59:7 - Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum.

Verš 18
Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
Ž 36:1 - Magistro chori. David, servi Domini.

Verš 20
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Gal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Rim 7:7 - Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
Heb 7:18 - Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,

Verš 21
Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
Rim 1:17 - Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”.
Flp 3:9 - et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide;

Verš 24
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
Iz 53:5 - Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.

Verš 25
quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
2Kor 5:19 - quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis.
Kol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
Heb 4:16 - adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
1Jn 4:10 - In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
Ex 25:17 - Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.

Verš 28
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Sk 13:38 - Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Rim 8:3 - Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
Gal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Heb 7:25 - unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.

Rim 3,1-8 - Aby z toho, čo v predchádzajúcej kapitole povedal, nemohli Židia namietať, že ich Pavol stavia na roveň pohanom, tu poukazuje na to, že Židom ostávajú ich výsady, najmä Božie slová a mesiášske prisľúbenia (vv. 1–2). Neverou jednotlivcov sa prisľúbenia nerušia, ale skôr sa jasnejšie ukazuje Božia vernosť a spravodlivosť (vv. 3–4). No z toho, že ich nevera niekedy prispieva k Božej sláve, lebo sa vyzdvihuje Božia spravodlivosť a svätosť, nevyplýva, že by ich Boh nemal trestať, ani že by sa mohlo robiť zlo, aby z toho vyšlo dobro (vv. 5–8).

Rim 3,4 - Porov. Ž 116, 11; 51, 6.

Rim 3,9-20 - Prednosti, ktoré Zákon dáva Židom, sú len vonkajšie, ale samy osebe nikoho neočisťujú od hriechu a nerobia spravodlivým. Všetci ľudia, Židia i pohania, sú pred Bohom hriešni. Pavol to dokazuje výrokmi z rozličných kníh Písma: Ž 14, 2 n. (vv. 10–12); 5, 10; 140, 4 (v.13); 10, 7 (v. 14); Iz 59, 7 n. (vv. 15–17); Ž 36, 2 (v.18).

Rim 3,20 - Mojžišov zákon jasne vymedzil, čo neslobodno robiť, ale nedával človeku silu, aby to mohol aj uskutočniť. Ospravedlnenie spočíva v účasti na Božom živote a je Božím darom. Stav bez hriechu môže človeka naň pripraviť, no či bude človek ospravedlnený, závisí od slobodnej Božej vôle. – Správnejšie by bolo "ospravodlivený" a "ospravodlivenie", lebo človek sa stáva "spravodlivým", a nie "spravedlným".

Rim 3,21 - "Ospravedlnenie" znamená odpustenie hriechov a získanie milosti. Ním sa človek stáva účastným na Božej prirodzenosti. Tento dar ospravedlnenia zaslúžil nám Kristus a Boh ho každému zdarma ponúka.

Rim 3,25 - "Prostriedok zmierenia", gr. hilastérion. Tak sa nazývalo veko archy zmluvy, ktoré sa kropilo krvou obetných zvierat v deň Zmluvy. Kristova krv ako osobná obeta znamená pre nás vykúpenie, lebo v skutočnosti ona nás zbavuje hriechov.

Rim 3,27-28 - Židia nemajú dôvod vystatovať sa, lebo potrebujú ospravedlnenie rovnako ako pohania. Zdrojom ospravedlnenia je viera v Krista, a nie zachovávanie predpisov Starého zákona.