výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 20, 1-27

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. 3 Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. 4 Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, 5 ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. 6 Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. 7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. 8 Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. 9 Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum. 10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. 11 Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. 12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. 13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. 14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. 15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite. 16 Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficies illam cum eo, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos. 17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. 18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui. 19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. 20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. 21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt. 22 Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi. 23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas 24 locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. 25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda. 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. 27 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.

Lv 20, 1-27





Verš 2
“ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum.
Lv 18:21 - De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

Verš 6
Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui.
Lv 19:31 - Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.

Verš 7
Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester.
Lv 11:44 - Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
Lv 19:2 - “ Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
1Pt 1:16 - quoniam scriptum est: “ Sancti eritis, quia ego sanctus sum ”.

Verš 9
Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
Ex 21:17 - Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
Prís 20:20 - Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".

Verš 10
Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
Lv 18:20 - Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
Dt 22:22 - Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel.
Jn 8:5 - In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ”.

Verš 11
Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
Lv 18:8 - Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.

Verš 12
Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
Lv 18:15 - Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.

Verš 13
Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
Lv 18:22 - Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.

Verš 14
Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
Lv 18:17 - Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.

Verš 15
Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite.
Lv 18:23 - Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.

Verš 17
Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam.
Lv 18:9 - Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.

Verš 18
Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui.
Lv 18:19 - Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.

Verš 19
Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
Lv 18:12 - Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.

Verš 20
Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
Lv 18:14 - Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.

Verš 21
Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
Lv 18:16 - Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.

Verš 22
Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi.
Lv 18:26 - Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.

Verš 23
Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas
Lv 18:3 - Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.
Lv 18:30 - Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.

Verš 24
locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
Ex 3:8 - Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei.

Verš 25
Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda.
Lv 11:2 - “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
Dt 14:4 - Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,

Verš 27
Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.
Dt 18:10 - Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
1Sam 28:7 - Dixitque Saul servis suis: “ Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ”. Et dixerunt servi eius ad eum: “ Est mulier habens pythonem in Endor ”.

Lv 20,1-5 - Porov. 18,21. Zákon sa týka nielen Izraelitov, ale aj cudzincov, bývajúcich medzi Izraelitmi. Ukameňovanie bolo bežným trestom. Každý mohol na odsúdeného hodiť kameň.

Lv 20,9 - Porov. Ex 21,17; Mt 15,4. Je možné, že sa slová vzťahujú na zločin z 18,7.

Lv 20,10-16 - Porov. hl. 18.

Lv 20,17 - Zahubení, pozri Gn 17,14; Lv 17,4. Ide vari len o vyobcovanie z náboženskej a politickej obce.

Lv 20,20 - "Bezdetní", hrozí sa Božím trestom. Dá sa to však chápať aj v tom zmysle, že narodené deti budú pokladané za nezákonné a nebudú dedičmi svojho otca.

Lv 20,26-27 - Porov. 19,2.31.