výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 17, 1-16

1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens: 3 Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra 4 et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. 5 Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino. 6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; 7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum ”. 8 Et ad ipsos dices: “ Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium 9 et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. 10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. 11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat. 12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos. 13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra. 14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit. 15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. 16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem suam ”.

Lv 17, 1-16





Verš 10
Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo.
Gn 9:4 - excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
Lv 3:17 - Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis ”.
Lv 7:27 - omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ”.
Lv 19:26 - Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini nec observabitis omina.
Dt 12:16 - absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
Dt 12:23 - Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus.
1Sam 14:33 - Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “ Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ”. Qui ait: “ Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ”.

Verš 14
Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.
Gn 9:4 - excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.

Verš 6
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino;
Ex 29:18 - Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.
Lv 4:31 - Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus.

Verš 15
Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet.
Ex 22:31 -
Lv 11:40 - et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
Ez 44:31 - Omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes.

Lv 17,1 - V tejto hlave uvádzajú sa predpisy o zabíjaní zvierat, určených na súkromnú spotrebu. Lenže predpisy sa týkajú iba takých zvierat, ktoré by sa mohli aj obetovať, teda zvierat čistých a bezchybných. Chybné zvieratá mohli sa zabíjať kdekoľvek. Miesto zabíjania sa určuje v stánkovom nádvorí, a to na celý čas putovania po púšti. Dôvodom tohto sústredenia bolo, aby Izraeliti neobetovali "viac kozím besom" (v. 7), démonom, ktorí vládli púšťou. Aj podľa Joz 24,18. Izraeliti za cesty púšťou boli naklonení k modloslužbe. A takto, keď každé zviera, ktoré sa mohlo obetovať prípadne aj modlám, muselo sa zabíjať na severnej strane oltára celostných žertiev, odnímala sa nielen príležitosť, ale aj možnosť súkromne obetovať démonom. Tento zákon sa mohol zachovávať len vtedy, keď Izraeliti bývali akosi spolu, teda len na púšti, keď sa zhromažďovali okolo svätostánku. Neskoršie sa tento zákon zrušil (Dt 12,6.7.11.12.15).

Lv 17,7 - S ktorými ste smilnili, porov. Ex 34,16. Úcta k modlám sa považuje za spreneveru voči Pánovi. Vzťah Boha k Izraelu v Písme symbolicky sa vyjadruje akoby manželskou zmluvou. Preto nevernosť voči Pánovi považuje sa za manželskú neveru.

Lv 17,10 - Krv, ako podstatná podmienka života a prejav života, patrí výlučne Bohu, Pánovi života. Zákaz jesť krv bol daný už Gn 9,4 a opakuje sa veľmi často (Lv 3,17; 7,26.27; 19,26; Dt 12,16.23; 15,23). "Duša živočícha je v krvi", čiže krv je podmienkou živočíšneho života, pretože bez krvi niet vo zvieratách života, a zviera, keď stratí krv, stratí pohyb a život. Boh si však vyhradil krv pre seba; ľudia môžu krv zabitých zvierat len vylievať k oltáru, aby ňou zmierili Boha za prečiny, ktoré by mali zmyť svojou vlastnou krvou.

Lv 17,13 - Boh, Pán života, vyhradzuje si krv nielen tých zvierat, čo sa prinášajú na obetu, ale aj krv všetkých zvierat vôbec. Krv sa musí vyliať na zem, aby sa nezneužila a neznesvätila.

Lv 17,14 - Bude vyhubený, vylúčený, vyobcovaný z pospolitosti Izraela (Gn 17,14; v. 4.9.10).