výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 23, 1-44

1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. 3 Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris. 4 Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. 5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. 6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, 8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, 11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum. 12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino, 13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin. 14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris. 15 Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas 16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam Domino 17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domino; 18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum oblatione similae et libamentis suis in odorem suavissimum Domino. 19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum. 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis. 21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris. 22 Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester ”. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 24 “ Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus. 25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino ”. 26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27 “ Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino. 28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro. 29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis; 30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris generationibus in cunctis habitationibus vestris. 32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ”. 33 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 34 “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino. 35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo; 36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non facietis. 37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei; 38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino. 39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”. 44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.

Lv 23, 1-44





Verš 34
“ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.
Ex 23:16 - Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Nm 29:12 - Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
Dt 16:15 - Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia.

Verš 3
Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris.
Ex 20:9 - Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
Ex 23:12 - Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
Dt 5:13 - Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
Lk 13:14 - Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.

Verš 36
septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non facietis.
Jn 7:37 - In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,

Verš 5
Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Ex 12:18 - Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
Ex 23:15 - Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
Nm 28:16 - Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
Dt 16:1 - Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.

Verš 15
Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas
Dt 16:9 - Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris,

Verš 22
Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester ”.
Lv 19:9 - Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges.
Dt 24:19 - Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

Verš 24
“ Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus.
Nm 29:1 - Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

Verš 27
“ Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino.
Lv 16:29 - Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos.
Lv 16:31 - Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Nm 29:7 - Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis.

Lv 23,1-3 - Tri razy do roka bol povinný každý Izraelita zúčastniť sa na bohoslužbách, "na slávnostnom zhromaždení". Tieto sviatky boli: Veľká noc, Letnice a sviatok Stánkov. V tieto dni všetci dospelí Izraeliti (v dvanástom roku sa stával Izraelita synom zákona) mali sa zhromaždiť pri svätostánku, neskoršie v chráme. Zákon nariaďoval, aby priniesli Bohu nejaký dar a aby sa pred Pánom tešili. Za túto prítomnosť Boh prisľúbil, že v tento čas nijaký nepriateľ nenapadne ich krajinu.

Lv 23,4-14 - Veľká noc sa vlastne skladala z dvoch sviatkov: z Paschy a zo sviatku Nekvasených chlebov. Pascha, hebr. pesach, pripomínala prechod trestajúceho anjela popri izraelských domoch, keď hubil všetkých prvorodených v Egypte (Ex 12,11.23.27). Sviatok Nekvasených chlebov slávil sa na pamiatku zázračného vyslobodenia Izraelitov z egyptského otroctva. Paschou sa teda menoval len prvý veľkonočný deň. Pascha značí aj veľkonočného baránka, potom celý veľkonočný týždeň a aj mäso z dobrovoľných obetí (Dt 16,2–6). – V druhý veľkonočný deň, teda 16. nisana, obetoval sa zväzoček klasov z novej úrody. Týmto úkonom sa vlastne začínala aj žatva. Predtým nebolo možno z novej úrody jesť. K veršu 13. porov. Gn 18,6; Ex 29,2; o efe pozri Ex 29,40; o hine Ex 29,40.

Lv 23,15-22 - Od Veľkej noci, čiže od 16. nisana, rátalo sa sedem týždňov a v päťdesiaty deň bol sviatok Letníc, Pentecostes, hebr. slávnosť Týždňov, slávnosť Žatvy alebo Deň prvotín. Sviatok trval len jeden deň. Pôvodne sa oslavovala týmto sviatkom sinajská zmluva, ktorú Pán uzavrel 50. dňa po odchode z Egypta. Aj Letnice boli ďakovným sviatkom za poľnú úrodu. Žatva sa začínala po Veľkej noci a Letnicami sa končila (Ex 23,16).

Lv 23,23-25 - Prvý deň každého mesiaca sa oslavoval slávnosťou, pri ktorej sa obetovalo viac obiet ako v obyčajný deň (Nm 28,11–15). Prvý deň siedmeho mesiaca bol ešte slávnostnejší. Niektorí autori sa domnievajú, že vtedy Izraeliti slávili občiansky Nový rok. Mienka je však nepravdepodobná. Prvým dňom mesiaca tišri začínal sa hospodársky rok. Nový rok náboženský i občiansky začínal sa 1. nisana, aspoň po odchode z Egypta (pozri pozn. Ex 12,1).

Lv 23,27-32 - Porov. poznámky k hl. 16.

Lv 23,33-44 - Sviatok Stánkov slávil sa o päť dní po sviatku Zmierenia, teda 15. tišri, a trval celý týždeň. Meno dostal od stanov, pod ktorými mali Izraeliti bývať celý týždeň. Zvyk stavať stánky zostal u nábožných Židov dodnes. Stánky stavali zo zelených ratolestí. Bývať v stánkoch mali len Izraeliti, cudzinci nie. Sviatok sa slávil na pamiatku pobytu na púšti, keď Izraeliti bývali pod stanmi. V prvý a ostatný deň nesmelo sa pracovať (Nm 29,12.35). Cieľom sviatku bolo tiež poďakovať sa za ovocie, olej a víno, preto sa sviatok nazýval aj slávnosťou Oberačiek. Na slávnosti v prvý deň nosili v rukách ovocie (pomaranče) a kytice zo zelených palmových, myrtových a vŕbových ratoliestok, tzv. lúláb, na znak úrody svojej zeme. Dary (v. 38) sú prvotiny úrody a desiatky.