výhody registrácie

Kniha Levitikus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lv 18, 1-30

1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. 3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. 4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. 5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus. 6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus. 7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. 10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. 17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. 18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente. 19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. 20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis. 21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est. 23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est. 24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. 26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. 29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.

Lv 18, 1-30





Verš 5
Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
Ez 20:11 - Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis.
Ez 20:13 - Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos.
Rim 10:5 - Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
Gal 3:12 - lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.

Verš 8
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.
Lv 20:11 - Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
1Kor 5:1 - Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.

Verš 11
Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.
Lv 20:17 - Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam.

Verš 12
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.
Lv 20:19 - Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.

Verš 14
Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.
Lv 20:20 - Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
Ez 22:11 - et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.

Verš 15
Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
Lv 20:12 - Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.

Verš 16
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
Lv 20:21 - Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.

Verš 17
Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.
Lv 20:14 - Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.

Verš 19
Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.
Lv 20:18 - Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui.

Verš 20
Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
Lv 20:10 - Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.

Verš 21
De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Lv 20:2 - “ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum.
Dt 18:10 - Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
2Kr 17:17 - et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
2Kr 23:10 - Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.

Verš 22
Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
Lv 20:13 - Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.

Verš 23
Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
Lv 20:15 - Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite.

Verš 26
Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.
Lv 20:22 - Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi.

Lv 18,1 - V hlave sa opisuje svätosť manželského zväzku. Zakazuje sa nasledovať Egypťanov a najmä Kanaánčanov, ktorých mravná skazenosť bola známa (Gn 19,5; 29,30.31; 39,6.7).

Lv 18,7-8 - Zakazuje sa pohlavné obcovanie a manželstvo medzi pokrvnými a aj medzi niektorými príbuznými. "Odkryť nahotu" je eufemizmus pre označenie telesného styku. Pretože otec a matka sú jedno telo, odkryje sa nahota otcova, keď sa odkryje nahota matkina. Zakazuje sa teda pohlavný styk medzi synom a matkou a medzi otcom a dcérou.

Lv 18,8-9 - Zakazuje sa manželstvo s nevlastnou matkou, čiže druhoradou ženou otcovou, s vlastnou a nevlastnou sestrou atď.

Lv 18,18 - Nebolo možno vziať si dve sestry súčasne, i keď sa trpelo mnohoženstvo. To by bolo príčinou žiarlivosti a nepokoja (Gn 29,30). – Mnohé z týchto zákonov už platili pred Mojžišom, teraz sa obnovujú a zdokonaľujú.

Lv 18,19 - Porov. 12; 15,19.24.

Lv 18,21 - Moloch, boh slnka u Kanaánčanov, Milkom u Amončanov, Melkart u Feničanov uctieval sa obetovaním detí. Kanaánčania obetovali mu aj dospelých, Dt 12,31. Socha Molochova bola dutá, kovová, pol človeka a pol býka. Ruky mal natiahnuté dopredu a držal v nich medenú misu. Pred obetovaním sochu rozpálili a na misu položili dieťa, ktoré potom spadlo otvorom do dutého brucha modly, kde sa spálilo. Boh túto ohavnú modloslužbu zakazoval pod trestom smrti ukameňovaním. V neskorších časoch Izraeliti uctievali tohto boha (Šalamún 1 Kr 11,5; ostatní Izraeliti 2 Kr 17,16 atď.). Moloch je vlastne prepis hebr. melek. Rabíni dali menu výslovnosť podľa slova bošet – hanba.