výhody registrácie

2. Petrov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Pt 2, 1-22

1 Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem. 2 Et multi sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis blasphemabitur; 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. 4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos: 5 et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens; 6 et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura: 7 et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit: 8 aspectu enim et auditu iustus habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabat. 9 Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare, 10 maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt. Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes, 11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae. 12 Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur 13 inviti percipientes mercedem iniustitiae; voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes vobiscum, 14 oculos habentes plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii; 15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit, 16 correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. 18 Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur, 19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius servus est. 20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. 22 Contigit enim eis illud veri proverbii: “ Canis reversus ad suum vomitum ”, et “ Sus lota in volutabro luti ”.

2Pt 2, 1-22





Verš 1
Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem.
Dt 13:1 - Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
Mt 24:11 - et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
Sk 20:29 - Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;
1Tim 4:1 - Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2Tim 3:1 - Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.

Verš 3
et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
Júd 1:4 - Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.

Verš 4
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:
Júd 1:6 - angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.
Zjv 20:3 - et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore.

Verš 5
et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;
Gn 7:23 - Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
1Pt 3:19 - in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,

Verš 6
et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura:
Gn 19:24 - Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
Dt 29:23 - Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”.
Iz 13:19 - Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Jer 50:40 - Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Ez 16:49 - Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant;
Oz 11:8 - Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
Am 4:11 - “ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.
Júd 1:7 - Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.

Verš 7
et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit:
Gn 19:7 - “Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

Verš 8
aspectu enim et auditu iustus habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabat.
Ž 119:158 - Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt.

Verš 9
Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,
1Kor 10:13 - Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.

Verš 12
Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur
Jer 12:3 - Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in diem occisionis.
Júd 1:10 - Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.

Verš 15
derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit,
Nm 22:7 - Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,
Nm 22:21 - Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.
Júd 1:11 - Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!

Verš 16
correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam.
Nm 22:21 - Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.

Verš 17
Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
Júd 1:12 - Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae;

Verš 19
libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius servus est.
Jn 8:34 - Respondit eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
Rim 6:16 - Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?

Verš 20
Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
Heb 6:4 - Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Heb 10:26 - Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
Mt 12:45 - Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”.

Verš 22
Contigit enim eis illud veri proverbii: “ Canis reversus ad suum vomitum ”, et “ Sus lota in volutabro luti ”.
Prís 26:11 - Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam.

2Pt 2,1 - "Pán" – Kristus, Pán (v gréckej pôvodine "despótes" – vládca).

2Pt 2,2 - "Budú potupovať": Židia i pohania, ktorí budú tupiť kresťanstvo, keď uvidia u niektorých kresťanov neresti, najmä telesné (porov. 2, 13; 1 Tim 6, 1; Tít 2, 5; Jak 2, 7). "Cesta pravdy" sa vzťahuje na kresťanskú vieru i na tých, čo ju vyznávajú.

2Pt 2,3 - Bludári sa usilujú získať veriacich na svoju stranu, aby ich potom z lakomstva vykorisťovali na svoje ciele (porov. 2, 13. 14; Júd 16; Tít 1, 11).

2Pt 2,4-6 - Troma príkladmi potvrdzuje, že pre takých hriešnikov sa už pripravuje Boží súd.

2Pt 2,10-12 - Porov. Júd 8 n. Bludári, o ktorých hovorí apoštol, neuznávali Pánovu moc nad vesmírom (porov. Kol 1, 15–20). Pohŕdali každou vrchnosťou, či už duchovnou (anjeli, Cirkev), alebo pozemskou (štát, úrady); vysmievali sa z padlých anjelov (porov. Gn 6, 1–4), a to si ani dobrí anjeli nedovoľujú; tým menej majú byť takí opovážliví slabí ľudia. "Rúhavý výrok pred Pánom", t. j. Kristom. "Duchovné bytosti" – pôvodina má "slávy".

2Pt 2,15 - Porov. Nm 22, 7 n. Ako kedysi Balaam z lakomosti bol hotový opustiť poznanú pravdu a hovieť mrzkej ziskuchtivosti, tak aj bludári z lakomosti opustili poznanú kresťanskú pravdu a nastúpili cestu ziskuchtivosti. "Odplata za neprávosť", t. j. plat, ktorý mu kráľ Balak prisľúbil, ak bude zvádzať Izraelitov na zlé.

2Pt 2,16 - "Nemé zviera," t. j. oslica.

2Pt 2,19 - Pod zámienkou slobody sa vrhali do nezriadeností, a tak sa stávali otrokmi zla.

2Pt 2,20-22 - Kto raz poznal Božiu pravdu a zradí ju, tomu je ťažko vrátiť sa. Okrem toho ho čaká prísnejší súd ako tých, čo pravú vieru nepoznali, lebo pošliapal vzácne Božie dary.