výhody registrácie

Kniha proroka Daniela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dan 9, 1-27

1 In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui impe ravit super regnum Chaldaeorum, 2 anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta anni; 3 et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere. 4 Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “ Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; 5 peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis; 6 non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae. 7 Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iudae et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. 8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et patribus nostris, quia peccavimus tibi; 9 Domino autem, Deo nostro, misericordia et propitiatio, quia recessimus a te. 10 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas; 11 et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei. 12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Ierusalem. 13 Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam. 14 Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius. 15 Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus, 16 Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. 17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum. 18 Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. 19 Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum ”. 20 Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei, 21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini; 22 et docuit me et locutus est mihi dixitque: “Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et intellegeres. 23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem. 24 Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum. 25 Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. 26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio. 27 Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem ”.

Dan 9, 1-27





Verš 4
Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “ Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius;
Dt 7:9 - Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes

Verš 5
peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis;
Ž 106:6 - Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Iz 64:5 - Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.

Verš 9
Domino autem, Deo nostro, misericordia et propitiatio, quia recessimus a te.
Ž 130:3 - Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
Ž 130:7 - speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Nár 3:22 - HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius.

Verš 11
et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei.
Lv 26:14 - Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec,
Dt 27:15 - “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”.
Dt 28:15 - Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te:
Dt 29:20 - et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt.
Dt 30:17 - Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis,
Dt 31:17 - Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”.
Dt 32:19 - Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
Nár 2:17 - AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum.

Verš 15
Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus,
Ž 105:7 - Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
Ž 106:47 - Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua.
Ex 32:11 - Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “ Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?

Verš 27
Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem ”.
Mt 24:15 - Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
Mk 13:14 - Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
Lk 21:20 - Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.

Dan 9,1 - O Dáriovi Médskom pozri pozn. k 6,1.

Dan 9,2 - Pozri Jer 25,9–11; 29,10.

Dan 9,3 - O vrecovine pozri pozn. k Iz 3,24.

Dan 9,11 - "Kliatba a prísaha" znamená kliatbu, potvrdenú prísahou; pozri Dt 29,18–20; 28,15 n.; 32,40–42.

Dan 9,14 - O podobnom bedlení pozri Jer 1,12; 31,28; 44,27.

Dan 9,21 - Pozri 8,16.

Dan 9,23 - Zmysel: Hneď ako si sa začal modliť, dal mi Boh rozkaz, aby som ťa šiel poučiť. Daniel bol Boží miláčik.

Dan 9,24 - Výklad proroctva veršov 24–27 je veľmi ťažký a vedci sa v mnohých veciach rozchádzajú. Podáme výklad, ktorý sa nám vidí najpravdepodobnejší. – Proroctvo je nesporne mesiášske. Týždne, ktoré sa tu spomínajú, sú ročné týždne: jeden týždeň je sedem rokov (porov. Lv 25,2.4; 26,34.43; najmä však Lv 25,8). Odkedy treba rátať týchto 70 ročných týždňov, to jest 490 rokov, povie až v nasledujúcom verši. Na konci tejto doby sa sľubujú dobrá mesiášske: odstráni a uzmieri sa hriech, príde spravodlivosť, spečatia sa proroctvá, čiže prestane starozákonný prorocký úrad (pozri Mt 11,13; Lk 16,16). "Svätý svätých" je sám Mesiáš. Už meno Mesiáš znamená Pomazaný. A sám Kristus vykladá o sebe (Lk 4,18) slová Izaiáša (61,1): "Duch Pána, Jahveho, je na mne, pretože ma Pán pomazal." Bol pomazaný Duchom Svätým (Sk 10,38; porov. Iz 11,2–3), ktorý viditeľne zostúpil na neho pri krste (Mt 3,16).– I z katolíkov však niektorí miesto "Svätý svätých" čítajú "svätyňa svätých". Tento novovysvätený chrám je Kristova Cirkev, ktorú už prorok Ezechiel volá veľsvätyňou (Ez 45,3).

Dan 9,25 - O návrate Izraelitov zo zajatia vydali perzskí králi viac dekrétov: 1) Kýrov v r. 538 pr. Kr., 2) Dárius I. r. 520, 3) Artaxerxes I. v siedmom roku (458) a ten istý kráľ v dvadsiatom roku svojho panovania (445). Stavbu hradieb Jeruzalema povoľuje výslovne len tento posledný dekrét, ale Artaxerxes povolil túto stavbu zaiste už svojím prvším dekrétom z r. 458 pr. Kr. Od tohto roku treba najpravdepodobnejšie rátať ročné týždne Danielove. Doba 70 týždňov sa v tomto verši delí na tri obdobia: 7+62+1=70. Na každé z týchto období sa predpovedajú určité udalosti. V prvých siedmich týždňoch sa postavia ulice a múry Jeruzalema. Stavba sa prevádzala naozaj v úzkostlivých časoch, lebo nepriatelia Izraelitov jednostaj rušili stavebné práce; pozri Ezd 4,12–16; Neh 1,3; 4,1 n.; 6,1 n.

Dan 9,26 - Po uplynutí ďalších 62 týždňov zabijú Mesiáša, Pomazaného. Keď od r. 458 pr. Kr. (pozri pozn. k predošlému veršu) počítame 7+62 roč. týždňov, to jest 483 rokov, dostaneme rok 26 po Kr. Toto je asi rok Kristovho krstu. Po tomto roku zomrel Spasiteľ: čas jeho smrti je určený presnejšie v 27. verši. Slovo v zátvorke je doplnené kvôli zmyslu, lebo pôvodný text je porušený. Iní dopĺňajú "nástupcu". – Izrael tým, že zabije Mesiáša, zaviní záhubu Jeruzalema i jeruzalemského chrámu. Toto spustošenie spôsobí vojna. Splnilo sa to vtedy, keď Rimania zničili mesto i chrám.

Dan 9,27 - V poslednom, sedemdesiatom týždni potvrdí Mesiáš zmluvu už nie s jedným národom, ako bola starozákonná zmluva, ale s mnohými. Mesiášsku spásu volajú proroci často zmluvou, novou zmluvou (Oz 2,18 n.; Jer 31,31 n.; Iz 49,8 atď.). Túto zmluvu potvrdil Spasiteľ pri poslednej večeri vlastnou krvou, ktorú nazval krvou novej zmluvy: Mt 26,28; Mk 14,24; Lk 22,20; 1 Kor 11,25. – Potvrdením novej zmluvy prestane platnosť starej zmluvy, preto prestanú starozákonné obety. Toto všetko sa stane v polovici posledného ročného týždňa, ktorý, ako sme v predošlej poznámke videli, začína sa v 26. r. po Kr. Polovica tohto roč. týždňa je asi rok 30, ktorý je podľa mnohých učencov rokom Kristovej smrti. – Sám Kristus povedal (Mt 24,15), že podľa Danielovho proroctva čaká ešte na jeruzalemský chrám ohavné spustošenie. Stalo sa to pri obliehaní mesta rímskym vojskom. Jozef Flávius píše, že sa vtedy židovskí horlivci (Zeloti) zmocnili chrámu, tam schovali svoju korisť, ktorú nakradli, urobili z chrámu hrad a podľa spomenutého židovského dejepisca pričinili sa sami, že sa splnilo proroctvo proti ich chrámu. (O židovskej vojne IV, 3 a IV, 6,3) Spustošenie chrámu trvá do konca; a skutočne – jeruzalemský chrám nikdy viac nebol postavený.