výhody registrácie

Kniha proroka Daniela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dan 5, 1-30

1 Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille et coram his milibus vinum bibebat. 2 Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae. 3 Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius: 4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos ligneosque et lapideos. 5 In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus scribentis. 6 Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur. 7 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “ Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur ”. 8 Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi; 9 unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est super eum, sed et optimates eius turbabantur. 10 Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa, domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: “ Rex, in aeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. 11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex, 12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit ”. 13 Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: “ Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda? 14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te. 15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. 16 Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris ”. 17 Tunc respondens Daniel ait coram rege: “ Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. 18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. 19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat et, quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quos volebat, humiliabat. 20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo; 21 et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud. 22 Tu quoque filius eius, Balthasar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia, 23 sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. 24 Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scriptura haec exarata est. 25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel, upharsin. 26 Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; 27 thecel, appensus es in statera et inventus es minus habens; 28 phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis ”. 29 Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. 30 Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum.

Dan 5, 1-30





Verš 11
Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex,
Dan 2:47 - Loquens ergo rex ait Danieli: “ Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc ”.

Verš 21
et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
Dan 4:25 - Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.

Dan 5,1 - O Nabuchodonozorových nástupcoch pozri úvod k nášmu prorokovi. – Vieme, že nástupcom Nabuchodonozorovým nebol Baltazár (Baltassar), ba história ani nespomína, žeby Nabuchodonozor bol mal syna menom Baltazár. Okrem toho starí dejepisci ako posledného kráľa Babylonu spomínajú Nabonída. Uvedená okolnosť pôsobila výkladu tejto state (porov. tiež 7,1 a 8,1) značné ťažkosti. Dnes je však už známa ďalšia skutočnosť. Z klinopisných pamiatok tých čias je už zistené, že posledný babylonský kráľ Naboníd mal syna, následníka trónu, ktorý sa volal Baltazár. V prvom roku svojho panovania (550 pr. Kr.), keď Naboníd odchádzal na vojenskú výpravu proti mestu Tema, dal svojmu následníkovi kráľovskú moc a poveril ho správou Babylonu. Skutočným výkonným kráľom v Babylone bol teda Baltazár, ktorý zahynul pri páde Babylonu. – Meno Baltazára nie je totožné s babylonským menom Daniela (pozri 1,7). V babylonskej pôvodine majú obe tieto mená iné znenie a iný význam.

Dan 5,2 - U Babyloncov mali ženy veľkú voľnosť. Zachovali sa nám staré asýrske vyobrazenia, na ktorých kráľ a kráľovná s pohármi v ruke ležia pri stole na vyvýšenom mieste. – O nádobách z jeruzalemského chrámu pozri 1,2; porov. 2 Kr 24,13; 2 Krn 36,7.10.

Dan 5,7 - O Chaldejcoch pozri pozn. k 2,2. – Naboníd bol prvý, Baltazár druhý, preto sa rozluštiteľovi písma sľubuje až tretia hodnosť. Ale namiesto: "ako tretí" je azda lepšie prekladať: "ako knieža".

Dan 5,16 - Pozri pozn. k veršu 7.

Dan 5,20 - Pozri 4,19–23.29–30.

Dan 5,25-28 - Na stene sa vlastne zjavili názvy troch babylonských mincí: 1. Mene, v našej výslovnosti Mína; 2. Tekel je aramejský názov v Biblii často spomínaného šekla. 3. Peres je polovica míny, parsín je množný počet. Mína, veľký peniaz (982 g), zvýrazňovala Nabuchodonozorovo kráľovstvo. Šekel, šesťdesiata čiastka míny, označovala biedne kráľovstvo Baltazára, po ktorom príde kráľovstvo zložené z dvoch častí, teda dve polmíny: kráľovstvo Médov a Peržanov. Daniel však podchytáva aj kmene slov, z ktorých tie názvy mincí pochádzajú, a podáva výklad, aký je v osnove. Mena znamená "zrátal", tekal znamená "odvážil" a peras znamená "rozdelil". Pritom sa v poslednom názve (Peres) ozýva už aj názov nového kráľovstva (Perzie).

Dan 5,30 - Doteraz nájdené nápisové pamiatky nehovoria o Baltazárovej smrti pri páde Babylonu. Ale Xenofón (Kyropaideia VII, 5) píše, že sa Kýrov vojvodca Gobryáš (nápisy ho volajú Guburu alebo Ungbaru) dostal do Babylonu tajne v noci, došiel až ku kráľovskému palácu, kde Babylonci práve hodovali. Vznikla zrážka, v ktorej zabili babylonského kráľa. Meno kráľa síce Xenofón nespomína, ale nemohol to byť iný, len Baltazár, lebo jeho otec Naboníd bol vtedy už vo vyhnanstve v Karmanii, kde ho poslal Kýros. Aj Herodot píše (I,191), že Médi a Peržania vnikli do Babylonu tajne v noci a prekvapili práve hodujúcich Babyloncov.