 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 79, 1-13 |
1 Ž 79, 1 PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. 2 Ž 79, 2 Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. 3 Ž 79, 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. 4 Ž 79, 4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. 5 Ž 79, 5 Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? 6 Ž 79, 6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt, 7 Ž 79, 7 quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt. 8 Ž 79, 8 Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. 9 Ž 79, 9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. 10 Ž 79, 10 Quare dicent in gentibus: “ Ubi est Deus eorum? ”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. 11 Ž 79, 11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis. 12 Ž 79, 12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. 13 Ž 79, 13 Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
 | | Ž 79, 1-13 |
Verš 8
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
Iz 64:9 - Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est.
Verš 4
Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Ž 44:13 - Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum.
Ž 80:6 - Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose.
Verš 5
Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus?
Ž 89:46 - Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione.
Verš 6
Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
Jer 10:25 - Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.
Z 79 - Na rozdiel od 74. žalmu, v ktorom je reč predovšetkým o zrúcaní a znesvätení chrámu, tento žalm hovorí o skaze Jeruzalema.
Z 79,12 - "Vráť sedemnásobne do lona" (v hebr. je doslova v "záhyb", rozumej v záhyb šiat, kam sa dávali veci, ktoré človek nosil so sebou) "našim susedom" - žalmista prosí o spravodlivosť aj proti svojim nevďačným susedom, ktorí sa tešili zo skazy vyvoleného národa, ktorí nemali zľutovania a ktorí sa tiež pričinili o dovŕšenie katastrofy.