| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 52, 1-11 |
Ž 52, 1 Magistro chori. Maskil. David, Ž 52, 2 postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ". Ž 52, 3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate? Ž 52, 4 Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum. Ž 52, 5 Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem. Ž 52, 6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa. Ž 52, 7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium. Ž 52, 8 Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt: Ž 52, 9 “ Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ”. Ž 52, 10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. Ž 52, 11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
| | Ž 52, 1-11 |
Verš 1
Magistro chori. Maskil. David,
1Sam 22:9 - Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “ Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob;
Verš 9
“ Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ”.
Ž 22:31 - et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
Z 52,1 - Porov. 1 Sam 21,8; 22,9 n.