výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 32, 1-11

David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum. Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis. Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me. Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.

Ž 32, 1-11





Verš 1
David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.
Rim 4:6 - sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:

Verš 9
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
Prís 26:3 - Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum.
Jak 3:3 - Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

Verš 5
Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Prís 28:13 - Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
1Jn 1:9 - Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.

Verš 7
Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.
Ž 27:5 - Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me.
Ž 31:20 - Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.

Z 32 - Toto je druhý kajúci žalm.

Z 32,3 - Žalmista opisuje svoju blaženosť po odpustení hriechu; lebo zakúsil, ako mu bolo, keď zamlčoval svoj hriech.