 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 35, 1-28 |
1 Ž 35, 1 David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me. 2 Ž 35, 2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi. 3 Ž 35, 3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: “ Salus tua ego sum ”. 4 Ž 35, 4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 5 Ž 35, 5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; 6 Ž 35, 6 fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 7 Ž 35, 7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. 8 Ž 35, 8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat. 9 Ž 35, 9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. 10 Ž 35, 10 Omnia ossa mea dicent: “ Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum ”. 11 Ž 35, 11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me; 12 Ž 35, 12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae. 13 Ž 35, 13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. 14 Ž 35, 14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar. 15 Ž 35, 15 Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi. 16 Ž 35, 16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. 17 Ž 35, 17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. 18 Ž 35, 18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. 19 Ž 35, 19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis. 20 Ž 35, 20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. 21 Ž 35, 21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: “ Euge, euge, viderunt oculi nostri ”. - 22 Ž 35, 22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. 23 Ž 35, 23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam. 24 Ž 35, 24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. 25 Ž 35, 25 Non dicant in cordibus suis: “ Euge animae nostrae ”; nec dicant: “ Devoravimus eum ”. 26 Ž 35, 26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me 27 Ž 35, 27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “ Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui ”. 28 Ž 35, 28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
 | | Ž 35, 1-28 |
Verš 18
Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te.
Ž 40:9 - Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in praecordiis meis ”.
Ž 111:1 - ALLELUIA. ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione.
Verš 19
Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
Jn 15:25 - Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
Verš 4
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Ž 40:14 - Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina.
Ž 70:2 - Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
Verš 5
Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
Jób 21:18 - Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
Ž 1:4 - Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Iz 29:5 - Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,
Oz 13:3 - Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
Z 35 - Mnohí cirkevní Otcovia slová tohto žalmu kladú na pery Ježiša Krista. Žalmista je tu predobrazom Mesiáša a jeho slová a utrpenie sú predobrazom slov a utrpenia Ježiša Krista, ako to vysvitá z evanjelia (Jn 15,25), kde sa 19. verš tohto žalmu uvádza v spojení s Ježišovým utrpením.
Z 35,2 - Pán má byť najspoľahlivejšou ochranou v tiesni.
Z 35,17 - Porov. 22,21-22.