 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 18, 1-51 |
1 Ž 18, 1 Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum 2 Ž 18, 2 et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea. 3 Ž 18, 3 Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. 4 Ž 18, 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Ž 18, 5 Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me; 6 Ž 18, 6 funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis. 7 Ž 18, 7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. 8 Ž 18, 8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. 9 Ž 18, 9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo. 10 Ž 18, 10 Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius. 11 Ž 18, 11 Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum. 12 Ž 18, 12 Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris. 13 Ž 18, 13 Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. 14 Ž 18, 14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. 15 Ž 18, 15 Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos. 16 Ž 18, 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. 17 Ž 18, 17 Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; 18 Ž 18, 18 eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. 19 Ž 18, 19 Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; 20 Ž 18, 20 et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. 21 Ž 18, 21 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, 22 Ž 18, 22 quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo. 23 Ž 18, 23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me; 24 Ž 18, 24 et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate. 25 Ž 18, 25 Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. 26 Ž 18, 26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 27 Ž 18, 27 et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris. 28 Ž 18, 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. 29 Ž 18, 29 Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas. 30 Ž 18, 30 Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum. 31 Ž 18, 31 Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. 32 Ž 18, 32 Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? 33 Ž 18, 33 Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam; 34 Ž 18, 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me; 35 Ž 18, 35 qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. 36 Ž 18, 36 Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. 37 Ž 18, 37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. 38 Ž 18, 38 Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent. 39 Ž 18, 39 Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos. 40 Ž 18, 40 Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. 41 Ž 18, 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. 42 Ž 18, 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. 43 Ž 18, 43 Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos. 44 Ž 18, 44 Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, 45 Ž 18, 45 in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi, 46 Ž 18, 46 filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis. 47 Ž 18, 47 Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. 48 Ž 18, 48 Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; 49 Ž 18, 49 et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me. 50 Ž 18, 50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, 51 Ž 18, 51 magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.
 | | Ž 18, 1-51 |
Z 18 - V úvodnej poznámke je zaznačený čas, keď prvý raz zaznel tento žalm. Dávid je na vrchole svojej slávy. Je to retrospektívne opísanie vlastného života, v ktorom žalmistu viedol Boh osobitnou priazňou a ochranou.
Z 18,7 - "Zo svojho chrámu počul môj hlas", žalmistovo volanie došlo do nebeského príbytku a Pán dožičil sluchu úpenlivej prosbe hynúceho.
Z 18,9 - Žalmista obrazne naznačuje veľkosť Božieho hnevu.
Z 18,11 - "Zasadol na cheruba a vzlietol". Cherubi ozdobovali vrch archy, nad ktorým mal sídlo Najvyšší. Cherubi sú najprednejšie Božie stvorenia, ktoré Boh používa vo svojich službách. Kde je reč o cheruboch, tam je reč aj o Božej prítomnosti. Oni sú strážcami Božieho trónu (Ex 25,18; 2 Sam 6,2; Ez 1,4; Hebr 9,5 atď.).
Z 18,16 - "Základy zeme sa odkryli". Podľa starovekého názoru zem nebola guľatá, lež na spôsob dosky sa opierala o mohutné stĺpy, čo boli opäť zasadené v hlbočinách spodných vôd.
Z 18,51 - "Dávidovi a jeho potomstvu až naveky". Tieto posledné slová, ktoré sa dotýkajú Božieho sľubu Dávidovi (2 Sam 7,12-16), vedú nás až k Ježišovi Kristovi, ktorý je podľa tela Dávidovým potomkom, je univerzálnym Kráľom a jeho kráľovstvu nebude konca. A takto sa Dávidovo poďakovanie končí aj poklonou budúcemu Kráľovi; Dávid je len jeho predobrazom, tieňom. - Preto môžeme celý žalm typicky vykladať o Mesiášovi. V prvotnom slova zmysle zneje o Dávidovi, a len v prenesenom zmysle o Mesiášovi okrem posledného verša, v ktorom je priama reč o "Dávidovom potomstve".