| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 95, 1-11 |
1 Ž 95, 1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro. 2 Ž 95, 2 Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei. 3 Ž 95, 3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Ž 95, 4 Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt. 5 Ž 95, 5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. 6 Ž 95, 6 Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos, 7 Ž 95, 7 quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. 8 Ž 95, 8 Utinam hodie vocem eius audiatis: “ Nolite obdurare corda vestra, 9 Ž 95, 9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea. 10 Ž 95, 10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. 11 Ž 95, 11 Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.
| | Ž 95, 1-11 |
Verš 8
Utinam hodie vocem eius audiatis: “ Nolite obdurare corda vestra,
Ex 17:7 - Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “ Estne Dominus in nobis an non? ”.
Nm 20:1 - Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco.
Nm 20:3 - et versi in seditionem dixerunt: “ Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino!
Nm 20:13 - Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis.
Dt 6:16 - Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.
Verš 9
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
Heb 3:9 - ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea
Verš 10
Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.
Heb 3:17 - Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
Verš 4
Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.
Jób 26:6 - Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.
Verš 7
quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
Ž 100:3 - Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius.
Heb 3:7 - Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,
Z 95 - Žalm sa rozdeľuje na dve čiastky: I (1-5) žalmista vyzýva ľud k oslave Boha, lebo on je Kráľom celej zeme, ktorú stvoril; II (6-11) opäť povoláva chváliť Pána, lebo je pastierom izraelského ľudu, ktorého majú všetci uznať a poslúchať, ak nechcú byť potrestaní a odvrhnutí ako otcovia na púšti.
Z 95,9 - "Meríba" významovo značí miesto "sporu, hádky" (Ex 17,1-7). "Massa" označuje miesto "pokúšania" (Nm 20,2.3).