| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 9, 1-21 |
1 Ž 9, 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David. 2 Ž 9, 2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. 3 Ž 9, 3 Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. 4 Ž 9, 4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua. 5 Ž 9, 5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. 6 Ž 9, 6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. 7 Ž 9, 7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. 8 Ž 9, 8 HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum; 9 Ž 9, 9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate. 10 Ž 9, 10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione. 11 Ž 9, 11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. 12 Ž 9, 12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius. 13 Ž 9, 13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum. 14 Ž 9, 14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis, 15 Ž 9, 15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo. 16 Ž 9, 16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. 17 Ž 9, 17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. 18 Ž 9, 18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum. 19 Ž 9, 19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum. 20 Ž 9, 20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo. 21 Ž 9, 21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.
| | Ž 9, 1-21 |
Verš 8
HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum;
Ž 96:13 - a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.
Ž 98:9 - a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.
Verš 9
et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate.
Ž 37:39 - TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
Ž 46:1 - Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
Ž 91:2 - Dicet Domino: “ Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ”.
Verš 15
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
Ž 7:15 - Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;