| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 89, 1-53 |
1 Ž 89, 1 Maskil. Ethan Ezrahitae. 2 Ž 89, 2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3 Ž 89, 3 Quoniam dixisti: “ In aeternum misericordia aedificabitur ”, in caelis firmabitur veritas tua. 4 Ž 89, 4 “ Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo: 5 Ž 89, 5 Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam ”. 6 Ž 89, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7 Ž 89, 7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei? 8 Ž 89, 8 Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt. 9 Ž 89, 9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10 Ž 89, 10 Tu dominaris superbiae maris, elationes fluctuum eius tu mitigas. 11 Ž 89, 11 Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. 12 Ž 89, 12 Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti; 13 Ž 89, 13 Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. 14 Ž 89, 14 Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua. 15 Ž 89, 15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. 16 Ž 89, 16 Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt 17 Ž 89, 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur, 18 Ž 89, 18 quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 19 Ž 89, 19 Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster. 20 Ž 89, 20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: “ Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe. 21 Ž 89, 21 Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum. 22 Ž 89, 22 Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum. 23 Ž 89, 23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum. 24 Ž 89, 24 Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam. 25 Ž 89, 25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. 26 Ž 89, 26 Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius. 27 Ž 89, 27 Ipse invocabit me: “Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae”. 28 Ž 89, 28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. 29 Ž 89, 29 In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi. 30 Ž 89, 30 Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli. 31 Ž 89, 31 Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, 32 Ž 89, 32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint, 33 Ž 89, 33 visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum. 34 Ž 89, 34 Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea. 35 Ž 89, 35 Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. 36 Ž 89, 36 Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar. 37 Ž 89, 37 Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo 38 Ž 89, 38 et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis ”. 39 Ž 89, 39 Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum; 40 Ž 89, 40 evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius. 41 Ž 89, 41 Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas. 42 Ž 89, 42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. 43 Ž 89, 43 Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius. 44 Ž 89, 44 Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello. 45 Ž 89, 45 Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti. 46 Ž 89, 46 Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione. 47 Ž 89, 47 Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? 48 Ž 89, 48 Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum? 49 Ž 89, 49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? 50 Ž 89, 50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua? 51 Ž 89, 51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium, 52 Ž 89, 52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui. 53 Ž 89, 53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.
| | Ž 89, 1-53 |
Verš 35
Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
Heb 6:13 - Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
Heb 6:17 - in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
Verš 5
Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam ”.
Ž 19:1 - Magistro chori. PSALMUS. David.
Verš 41
Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas.
Ž 80:12 - extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas.
Verš 11
Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
Ž 24:1 - David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Verš 14
Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
Ž 97:2 - Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
Ž 85:13 - Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
Verš 48
Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
Ž 49:9 - Nimium est pretium redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet,
Ž 49:15 - Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum.
Verš 49
Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi?
2Sam 7:15 - Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua;
Verš 20
Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: “ Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
1Sam 16:1 - Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.
1Sam 16:13 - Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
Verš 22
Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
2Sam 7:10 - Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius
Verš 26
Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius.
2Sam 7:14 - Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.
Heb 1:4 - tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
Verš 30
Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli.
2Sam 7:14 - Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.
Z 89 - Autor tohto vážneho, rozjímavého, nábožensko-poučného žalmu ("maškíl") má pravdepodobne tesne pred exilom pred očami smutný údel Dávidovho kráľovského domu a porovnáva ho so slávnymi prisľúbeniami, ktoré dal kedysi Pán Dávidovi.
Z 89,11 - "Rahaba si pošliapal" - tieto slová možno rozumieť o "oblude", ktorá tu predstavuje pýchu a vzburu (hebr. "ráchab - podráždiť, vzbĺknuť, búriť sa"), alebo o nepriateľoch, s ktorými Boh bojuje (Ž 74,13; Jób 9,13; 26,12; Iz 51,9); na niektorých miestach Písma "Rahab" označuje Egypt, proti ktorému Pán bojoval desiatimi ranami (porov. Ž 87,4).
Z 89,20 - "Svojim svätým" - to je Nátan a Dávid so svojím ľudom. Je dosť možné, že pôvodne sa v osnove čítalo "svojmu svätému - hásidoka", teda Nátanovi.
Z 89,26 - "More" Stredozemné, "rieka" Eufrat. Proroctvo hovorí o univerzálnom kráľovstve Mesiáša - Dávidovho syna.
Z 89,30 - Dávidov trón bude trvať ako "dni nebies", čo je to isté ako večne, dokiaľ budú existovať nebesá (2 Sam 7,16; Ž 72,5 atď. ). Dávidov trón je večný len v Cirkvi, len Mesiáš je večným kráľom.
Z 89,31-34 - Potomstvo a kráľovstvo bude v Mesiášovi večné, takto nikdy nebude koniec Dávidovmu kráľovstvu. Lež šťastie a hmotný blahobyt závisia od dodržania Božích príkazov a nariadení.
Z 89,38 - Mesiac u Hebrejov slúžil za symbol Božej nezlomnej vernosti.
Z 89,46 - "Skrátil si dni jeho mladosti" - tu nejde o Dávidove dni, ale o dni Dávidovho kráľovstva, ktoré malo byť večné, ale veľmi rýchle zostarlo, už ide zahynúť a jeho zánik je potupný.
Z 89,47-52 - V týchto slovách, ktoré sú doslovným citátom Ž 79,5, žalmista vyslovuje túžbu a nádej, že Boh ešte za jeho života odníme nešťastie a poníženie z Dávidovho kráľovského rodu.
Z 89,53 - Verš je doxológiou, chválospevom na Pána a ukončieva 3. knihu žalmov. Porov. Ž 41,14; a 72,18.19.