| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 88, 1-19 |
1 Ž 88, 1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae. 2 Ž 88, 2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. 3 Ž 88, 3 Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Ž 88, 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5 Ž 88, 5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio. 6 Ž 88, 6 Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. 7 Ž 88, 7 Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. 8 Ž 88, 8 Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. 9 Ž 88, 9 Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar. 10 Ž 88, 10 Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. - 11 Ž 88, 11 Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi? 12 Ž 88, 12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? 13 Ž 88, 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? 14 Ž 88, 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. 15 Ž 88, 15 Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me? 16 Ž 88, 16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum. 17 Ž 88, 17 Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me. 18 Ž 88, 18 Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. 19 Ž 88, 19 Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.
| | Ž 88, 1-19 |
Z 88 - Obsahom žalmu je volanie o pomoc trpiaceho, ktorý nikde nenachádza potechy. V beznádejnom položení sa obracia k Bohu o pomoc, ako urobil Jób.