výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 86, 1-17

1 Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. 4 Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. - 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae. 7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me. 8 Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua. 9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum, 10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus. 11 Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum, 13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. 15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis, 16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae. 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.

Ž 86, 1-17





Verš 8
Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
Dt 3:24 - Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae.
Ž 136:4 - Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius.

Verš 15
Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
Ex 34:6 - Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
Nm 14:18 - "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
Neh 9:17 - Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos.
Ž 103:8 - Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Ž 145:8 - HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Joe 2:13 - et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia ”.

Verš 11
Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
Ž 25:4 - DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
Ž 27:11 - Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Ž 119:33 - HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper.

Verš 14
Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.
Ž 54:3 - Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.

Verš 7
In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me.
Ž 50:15 - et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ”.

Z 86,8 - Tieto verše sú hymnom na Božiu všemohúcnosť.