Verš 2
Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae.
Ž 49:4 - Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
Mt 13:35 - ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “ Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
Verš 5
Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis,
Dt 4:9 - Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos
Dt 6:7 - et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
Verš 8
Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
Ex 32:9 - Rursumque ait Dominus ad Moysen: “ Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Ex 33:3 - et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via ”.
Ex 33:5 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi ”.
Ex 34:9 - ait: “ Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ”.
Dt 9:6 - Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
Dt 9:13 - Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Dt 31:27 - Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero?
Verš 13
Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre.
Ex 14:21 - Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
Verš 14
Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Ž 105:39 - Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
Verš 15
Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa.
Ex 17:6 - En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Nm 20:11 - Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta.
Ž 105:41 - Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina.
1Kor 10:4 - et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
Verš 19
et contra Deum locuti sunt, dixerunt: “ Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ”.
Nm 11:1 - Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
Nm 11:4 - Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Verš 20
Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. “ Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo? ”.
Ex 17:6 - En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Nm 20:11 - Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta.
Verš 21
Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.
Nm 11:1 - Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
Verš 24
et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
Ex 16:14 - Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.
Verš 25
panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam.
Jn 6:31 - Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
1Kor 10:3 - et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
Verš 26
Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum;
Nm 11:31 - Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.
Verš 31
et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit.
Nm 11:33 - Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis.
1Kor 10:5 - Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
Verš 44
Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent.
Ex 7:20 - Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem.
Verš 45
Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos.
Ex 8:24 - Dixitque pharao: “ Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ”.
Ex 8:6 - Qui respondit: “ Cras ”. At ille: “ Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
Verš 46
Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae.
Ex 10:13 - Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas;
Verš 47
Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina.
Ex 9:23 - Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.
Verš 50
Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit.
Ex 9:6 - Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.
Verš 51
Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
Ex 12:29 - Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Verš 53
Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
Ex 14:27 - Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Ex 15:10 - Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Verš 55
Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Joz 13:7 - Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse ”.
Ž 136:21 - Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in aeternum misericordia eius,
Verš 58
In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
Dt 32:16 - Provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
Dt 32:21 - Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
Verš 61
Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici.
1Sam 4:10 - Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum.
Verš 64
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
1Sam 4:11 - Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
1Sam 4:18 - Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
1Sam 4:19 - Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti.
Verš 66
Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.
1Sam 5:6 - Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius.
1Sam 6:4 - Qui dixerunt: “ Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? ”. Responderuntque illi:
Verš 70
Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium,
1Sam 16:11 - Dixitque Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”.
2Sam 7:8 - Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
Verš 71
de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam.
2Sam 5:2 - Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel” ”.
1Krn 11:2 - Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”.
Z 78 - Tento žalm je prvým z tzv. historických žalmov (78, 105, 106). Asaf, ktorý žil ešte i za kráľa Šalamúna (2 Krn 5,12), v žalme zachytáva históriu vyvoleného národa od odchodu z Egypta až po kráľa Dávida, presnejšie, až po vzburu desiatich severných kmeňov, ktorú viedol Seba z Benjamínovho rodu a ktorá nasledovala hneď po potlačení Absolónovej vzbury. Bolo to teda už ku koncu Dávidovho kráľovstva (1012-972).
Z 78,2 - Bude rozprávať v "porekadlách", "v podobenstvách" (hebr. ,mašál'), v poučných obrazoch a v piesni.
Z 78,9 - Kmeň Efraimov počtom veľký, ale vo viere v Boha chabý.
Z 78,12 - "Tanis-Zoán", staré mesto v delte Nílu, vtedy hlavné mesto Egypta.
Z 78,25 - "Chlieb anjelský" - doslova: "Chlieb silných" - "lehem 'abbírim". Anjeli sa v Písme často volajú "silní" (Ž 103,20; Múd 16,20; 19,20). Manna sa volá "chlieb anjelský", lebo prichádza z neba, zo sídla anjelov (a preto aj "chlieb z neba"; porov. Jn 6,32.50).
Z 78,51 - "Stany Chámove" označujú Egypt.
Z 78,61 - "Svoju silu… nádheru" - archu zmluvy.
Z 78,67 - Archa sa už nevracia do Šíla, ktoré je na území Efraima, ale je prenesená na vrch Sion v Júdsku, kde jej Dávid postavil svätyňu (1 Sam 6,1 n.; 7,1.2; 2 Sam 6). Slová sú však aj mesiášske. Veď pozemský Jeruzalem bol zničený (587).
Z 78,71 - Aby vládol nielen nad kmeňom Júdu, ale nad celým národom, ktorý sa tu označuje menami Izrael a Jakub.