| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 73, 1-28 |
1 Ž 73, 1 PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! 2 Ž 73, 2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, 3 Ž 73, 3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. 4 Ž 73, 4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. 5 Ž 73, 5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. 6 Ž 73, 6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. 7 Ž 73, 7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. 8 Ž 73, 8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. 9 Ž 73, 9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10 Ž 73, 10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. 11 Ž 73, 11 Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”. 12 Ž 73, 12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. 13 Ž 73, 13 Et dixi: “ Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; 14 Ž 73, 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ”. 15 Ž 73, 15 Si dixissem: “ Loquar ut illi ”, ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. 16 Ž 73, 16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, 17 Ž 73, 17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. 18 Ž 73, 18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. 19 Ž 73, 19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. 20 Ž 73, 20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. 21 Ž 73, 21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; 22 Ž 73, 22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. 23 Ž 73, 23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. 24 Ž 73, 24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. 25 Ž 73, 25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. 26 Ž 73, 26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. 27 Ž 73, 27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. 28 Ž 73, 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.
| | Ž 73, 1-28 |
Verš 3
quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
Jób 21:7 - Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
Ž 37:1 - David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
Jer 12:1 - Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt.