 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 72, 1-19 |
1 Ž 72, 1 Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis; 2 Ž 72, 2 iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. 3 Ž 72, 3 Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. 4 Ž 72, 4 Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem. 5 Ž 72, 5 Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. 6 Ž 72, 6 Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. 7 Ž 72, 7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. 8 Ž 72, 8 Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 9 Ž 72, 9 Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent. 10 Ž 72, 10 Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. 11 Ž 72, 11 Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. 12 Ž 72, 12 Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. 13 Ž 72, 13 Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet. 14 Ž 72, 14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. - 15 Ž 72, 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei. 16 Ž 72, 16 Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. 17 Ž 72, 17 Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. 18 Ž 72, 18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. 19 Ž 72, 19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
 | | Ž 72, 1-19 |
Verš 12
Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor.
Jób 29:12 - eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor.
Verš 5
Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.
Ž 89:36 - Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
Verš 6
Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram.
2Sam 23:4 - est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”.
Z 72 - Tradícia, tak kresťanská ako aj židovská (Targum Midraš), považuje žalm za mesiášsky. Doslovné splnenie tohto žalmu uskutočnilo sa len na Mesiášovi.
Z 72,1 - "Kráľ a kráľov syn" je jedna a tá istá osoba.
Z 72,3 - "Vrchy a pahorky" predstavujú celú Palestínu, hornatú zem.
Z 72,5 - Mesiášovo kráľovstvo bude večné. Vyjadruje sa to trvaním "slnka a mesiaca".
Z 72,8 - Mesiáš bude vládnuť celým svetom.
Z 72,10 - Autor takto ohraničil tri svetové diely, ktoré boli známe v tom čase: Áziu, Európu a Afriku.
Z 72,14 - "V jeho očiach je vzácna ich krv", ich život; nedovolí vyliať nevinnú krv (Ž 116,15).
Z 72,18 - Verše nepatria k žalmu, sú chválospevom, doxológiou na konci Druhej knihy žalmov.