 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 63, 1-12 |
1 Ž 63, 1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur. 2 Ž 63, 2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, 3 Ž 63, 3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4 Ž 63, 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5 Ž 63, 5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. 6 Ž 63, 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 7 Ž 63, 7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te, 8 Ž 63, 8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 9 Ž 63, 9 Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. 10 Ž 63, 10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, 11 Ž 63, 11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt. 12 Ž 63, 12 Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
 | | Ž 63, 1-12 |
Verš 1
PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
1Sam 22:5 - Dixitquc Gad propheta ad David: “ Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae ”. Et profectus David venit in saltum Haret.
1Sam 23:14 - Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius.
Z 63 - Žalm nás upamätúva na Dávidovo položenie, keď utekal pred svojím synom Absolónom cez Júdsku púšť k Jordánu a potom do Zajordánska. Júdska púšť sa tiahne od Jeruzalema k Mŕtvemu moru. Na tejto púšti našiel Dávid záchranu už za časov Šaulovho prenasledovania a teraz uteká tadeto pred vlastným nevďačným synom (2 Sam 15,23-30).
Z 63,12 - "Všetci, ktorí prisahajú na neho", značí tých, čo uznávajú Pána za Boha, za najväčšiu autoritu (Dt 6,13).