výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 62, 1-13

1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David. 2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. 3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. 4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? 5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. 6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. 7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. 8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. 9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. 10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. 11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere. 12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est, 13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

Ž 62, 1-13





Verš 12
Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jób 34:11 - Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis.
Prís 24:12 - Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua?
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Ez 7:27 - Rex lugebit, et princeps induetur horrore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus ”.
Ez 33:20 - Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel ”.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Ef 6:8 - scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1Pt 1:17 - Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,
Zjv 22:12 - Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

Z 62 - žalmu.- Autorom žalmu je Dávid a obsah žalmu prezrádza, čo cítil a odkiaľ čerpal silu v ťažkých časoch Absolónovho prenasledovania (2 Sam 17).

Z 62,12 - Tu Žalmista chce zdôrazniť dve veci, teda prvé číslo umenšuje: "Raz prehovoril Boh, počul som toto dvoje". Teda: "raz… dvoje" značí toľko, ako že počul dvoje a pevne sa drží obidvoch vecí (porov. Prís 6,16-19; 30,15; Am 1,3).