 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 59, 1-18 |
1 Ž 59, 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent. 2 Ž 59, 2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me. 3 Ž 59, 3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me. 4 Ž 59, 4 Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes. 5 Ž 59, 5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; 6 Ž 59, 6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur. 7 Ž 59, 7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 8 Ž 59, 8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “ Quis enim audit? ”. 9 Ž 59, 9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes. 10 Ž 59, 10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es. 11 Ž 59, 11 Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos. 12 Ž 59, 12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. 13 Ž 59, 13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, 14 Ž 59, 14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. 15 Ž 59, 15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 16 Ž 59, 16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt. 17 Ž 59, 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. 18 Ž 59, 18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.
 | | Ž 59, 1-18 |
Verš 8
Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “ Quis enim audit? ”.
Ž 2:4 - Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.
Verš 1
Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent.
1Sam 19:11 - Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “ Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ”,
Verš 7
Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
Ž 55:21 - Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum.
Ž 57:4 - Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
Ž 10:11 - Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
Ž 94:7 - Et dixerunt: “ Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ”.
Z 59,1 - Porov. 1 Sam 19,11-18. Na základe 6. a 9. verša možno usudzovať, že žalm bol neskôr z liturgických dôvodov upravený. Niektoré časti sú dosť nejasné.
Z 59,6 - Starý zákon ešte nepozná univerzalizmus Nového zákona, prijímajúci všetky národy, teda aj pohanov. Žalmista má pred očami židovský národ s jeho výlučnosťou, partikularizmom. V tom zmysle treba chápať aj vv. 9-14.