výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 54, 1-9

1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David, 2 postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ". 3 Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me. 4 Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei! 5 Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. 6 Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. 7 Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos. 8 Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; 9 quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Ž 54, 1-9





Verš 1
Magistro chori. Fidibus. Maskil. David,
1Sam 23:19 - Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti?
1Sam 26:1 - Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis ”.

Verš 3
Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.
Ž 86:14 - Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.

Verš 6
Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
Ž 52:9 - “ Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ”.

Z 54,1 - Porov. 1 Sam 23,19 n.; 26,1 n.