 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 50, 1-23 |
1 Ž 50, 1 PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2 Ž 50, 2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit, 3 Ž 50, 3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. 4 Ž 50, 4 Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum: 5 Ž 50, 5 “ Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ”. 6 Ž 50, 6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. 7 Ž 50, 7 “ Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. 8 Ž 50, 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. 9 Ž 50, 9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. 10 Ž 50, 10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. 11 Ž 50, 11 Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. 12 Ž 50, 12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. 13 Ž 50, 13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? 14 Ž 50, 14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; 15 Ž 50, 15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ”. 16 Ž 50, 16 Peccatori autem dixit Deus: “ Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? 17 Ž 50, 17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. 18 Ž 50, 18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua. 19 Ž 50, 19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. 20 Ž 50, 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. 21 Ž 50, 21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. 22 Ž 50, 22 Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat. 23 Ž 50, 23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ”.
 | | Ž 50, 1-23 |
Verš 12
Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 10:14 - En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;
Jób 41:11 - De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur.
Ž 24:1 - David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
1Kor 10:26 - Domini enim est terra, et plenitudo eius.
1Kor 10:28 - Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
Verš 14
Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;
Dt 23:23 - Si nolueris polliceri, absque peccato eris;
Jób 22:27 - Supplex rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
Ž 76:11 - Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
Kaz 5:4 - Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Z 50 - Tento žalm je prvý od Asafa, jedného z troch majstrov chóru, dirigenta hudby vo svätyni za Dávida (1 Krn 6,24; 16,4-5; 25,2). Asaf napísal aj iné žalmy, ako to dosvedčuje 2 Krn 29,30; Neh 12,46. Žalm vznikol v čase, keď ešte jestvovali obety, keď Jeruzalem stál vo svojej nádhere.Ústrednou myšlienkou žalmu je daromnosť takých obiet, ktoré sa prinášajú len navonok, s ktorými obetujúci nie je vnútorne spojený, nie sú to obety chvály a srdca, lebo v nich chýba to podstatné, dobré vnútorné zmýšľanie.
Z 50,20 - "Syn matky" je najbližší príbuzný najmä vtedy, keď pre starozákonné mnohoženstvo bratia mávali spoločného otca, ale rozličné matky.