| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 43, 1-5 |
1 Ž 43, 1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me. 2 Ž 43, 2 Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? 3 Ž 43, 3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsae me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in tabernacula tua. 4 Ž 43, 4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. 5 Ž 43, 5 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
| | Ž 43, 1-5 |
Verš 2
Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Ž 35:14 - Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
Ž 38:6 - Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae.
Ž 42:9 - In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.
Verš 5
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
Ž 42:5 - Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis.
Ž 42:11 - Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: “ Ubi est Deus tuus? ”. -