| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 37, 1-40 |
1 Ž 37, 1 David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem, 2 Ž 37, 2 quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident. 3 Ž 37, 3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide. 4 Ž 37, 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. 5 Ž 37, 5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet; 6 Ž 37, 6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem. 7 Ž 37, 7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias. 8 Ž 37, 8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum, 9 Ž 37, 9 quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram. 10 Ž 37, 10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies. 11 Ž 37, 11 Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. 12 Ž 37, 12 ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis. 13 Ž 37, 13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius. 14 Ž 37, 14 HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. 15 Ž 37, 15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. 16 Ž 37, 16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas, 17 Ž 37, 17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus. 18 Ž 37, 18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit. 19 Ž 37, 19 Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur. 20 Ž 37, 20 CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient. 21 Ž 37, 21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet. 22 Ž 37, 22 Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur. 23 Ž 37, 23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet. 24 Ž 37, 24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius. 25 Ž 37, 25 NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. 26 Ž 37, 26 Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit. 27 Ž 37, 27 SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi, 28 Ž 37, 28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur. 29 Ž 37, 29 Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. 30 Ž 37, 30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium; 31 Ž 37, 31 lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius. 32 Ž 37, 32 SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum; 33 Ž 37, 33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. 34 Ž 37, 34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis. 35 Ž 37, 35 RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; 36 Ž 37, 36 et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus. 37 Ž 37, 37 SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico. 38 Ž 37, 38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur. 39 Ž 37, 39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. 40 Ž 37, 40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
| | Ž 37, 1-40 |
Verš 1
David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
Prís 23:17 - Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
Prís 24:1 - Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,
Verš 11
Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.
Mt 5:5 - Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Verš 5
GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
Ž 22:8 - Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
Prís 16:3 - Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
Mt 6:25 - Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
Lk 12:22 - Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
1Pt 5:7 - omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Verš 31
lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.
Ž 40:8 - tunc dixi: “ Ecce venio. In volumine libri scriptum est de me.
Iz 51:7 - Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis.
Z 37 - Žalm je alfabetický, poučný, bohatý na myšlienky, možno ho prirovnať k Prísloviam. Podobný problém rieši aj Kaz 8,11-14 a Jób.
Z 37,3 - Izraeliti považovali obývanie prisľúbenej krajiny za jedno z najväčších Božích dobrodení. Ale podmienkou bolo žiť podľa Božích príkazov (Dt 28 - 30). Prisľúbená krajina je predobrazom Cirkvi, ako aj večnej vlasti, neba.