| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 36, 1-13 |
1 Ž 36, 1 Magistro chori. David, servi Domini. 2 Ž 36, 2 Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius. 3 Ž 36, 3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit. 4 Ž 36, 4 Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret. 5 Ž 36, 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit. 6 Ž 36, 6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes; 7 Ž 36, 7 iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine. 8 Ž 36, 8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt; 9 Ž 36, 9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. 10 Ž 36, 10 Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Ž 36, 11 Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. 12 Ž 36, 12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. 13 Ž 36, 13 Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.
| | Ž 36, 1-13 |
Verš 5
Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
Ž 57:10 - Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in nationibus,
Ž 108:4 - Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus,