| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 33, 1-22 |
1 Ž 33, 1 Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. 2 Ž 33, 2 Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. 3 Ž 33, 3 Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione, 4 Ž 33, 4 quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. 5 Ž 33, 5 Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. 6 Ž 33, 6 Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. 7 Ž 33, 7 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. 8 Ž 33, 8 Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. 9 Ž 33, 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. 10 Ž 33, 10 Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum. 11 Ž 33, 11 Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem. 12 Ž 33, 12 Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi. 13 Ž 33, 13 De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. 14 Ž 33, 14 De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram, 15 Ž 33, 15 qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. 16 Ž 33, 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae. 17 Ž 33, 17 Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit. 18 Ž 33, 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius, 19 Ž 33, 19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. 20 Ž 33, 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est; 21 Ž 33, 21 quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. 22 Ž 33, 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
| | Ž 33, 1-22 |
Verš 1
Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.
Ž 147:1 - ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem.
Verš 3
Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,
Ž 40:3 - Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos.
Ž 96:1 - Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
Ž 98:1 - PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.
Ž 144:9 - Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi,
Iz 42:10 - Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum.
Zjv 5:9 - Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;
Zjv 14:3 - Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra.
Verš 5
Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.
Ž 45:7 - Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
Heb 1:9 - Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ”
Ž 119:64 - Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.
Verš 6
Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Gn 1:6 - Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.
Verš 10
Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
Iz 19:3 - Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos.
Verš 11
Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Prís 19:21 - Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Prís 21:30 - Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Iz 46:10 - Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.
Verš 12
Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Ž 65:4 - Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae, tu propitiaberis eis.
Ž 144:15 - Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.
Verš 18
Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,
Jób 36:7 - Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Ž 34:15 - SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.
1Pt 3:12 - Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala ”.
Z 33,3 - Novú vari preto, lebo Pán poskytol nové dobrodenia.