| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 25, 1-22 |
1 Ž 25, 1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam, 2 Ž 25, 2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei, 3 Ž 25, 3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem. 4 Ž 25, 4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me. 5 Ž 25, 5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die. 6 Ž 25, 6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt. 7 Ž 25, 7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 Ž 25, 8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; 9 Ž 25, 9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas. 10 Ž 25, 10 CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius. 11 Ž 25, 11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. 12 Ž 25, 12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat. 13 Ž 25, 13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram. 14 Ž 25, 14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis. 15 Ž 25, 15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 16 Ž 25, 16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. 17 Ž 25, 17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me. 18 Ž 25, 18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea. 19 Ž 25, 19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me. 20 Ž 25, 20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te. 21 Ž 25, 21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te. 22 Ž 25, 22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
| | Ž 25, 1-22 |
Verš 2
BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,
Ž 22:5 - In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
Ž 31:1 - Magistro chori. PSALMUS. David.
Ž 34:5 - DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
Verš 3
GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Rim 10:11 - Dicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
Verš 4
DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
Ž 27:11 - Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Ž 86:11 - Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
Ž 119:1 - ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Verš 6
ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
Ž 103:17 - Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum,
Ž 106:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 107:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 117:2 - Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum.
Ž 136:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
Jer 33:11 - vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus.
Z 25 - Žalm je alfabetický, verše sa začínajú jednotlivými písmenami hebrejskej abecedy.