výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 24, 1-10

1 David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo. 2 Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. - 3 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum. 5 Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo. 6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob. 7 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. 8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. 9 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. 10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Ž 24, 1-10





Verš 1
David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 10:14 - En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;
Jób 41:11 - De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur.
Ž 50:12 - Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
1Kor 10:26 - Domini enim est terra, et plenitudo eius.
1Kor 10:28 - Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;

Verš 3
Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ž 15:1 - PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo?
Iz 33:14 - Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?

Z 24 - Žalm vznikol pravdepodobne v čase, keď preniesli archu zmluvy na vrch Sion, kde Dávid postavil nový stan, aby mal Boh dôstojnejší príbytok na zemi (2 Sam 6,17 a 5,6-10).

Z 24,2 - Porov. 75,4; Iz 42,5.