| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 23, 1-6 |
1 Ž 23, 1 PSALMUS. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: 2 Ž 23, 2 in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me, 3 Ž 23, 3 animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. 4 Ž 23, 4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5 Ž 23, 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. 6 Ž 23, 6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum.
| | Ž 23, 1-6 |
Verš 1
PSALMUS. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
Iz 40:11 - Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ”.
Jer 23:4 - Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Jn 10:11 - Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
1Pt 2:25 - Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
Zjv 7:17 - quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ”.
Verš 4
Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Ž 3:5 - Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
Ž 118:6 - Dominus mecum, non timebo, quid faciat mihi homo.
Z 23,5 - Podľa zvyku orientálnej pohostinnosti (92,11; 133,2; Kaz 9,8; Am 6,6; Lk 7,46). V Novom zákone obrazy ustupujú skutočnosti, veď "prestretý stôl" nemôže byť nič iné ako sviatosť Eucharistie, v ktorej veriaca duša nájde osvieženie, silu a istotu pred nepriateľom na ďalšej ceste; "olej" je obrazom siedmich darov Ducha Svätého, ktorými je každý kresťan označený za Kristovho bojovníka.