výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 19, 1-15

1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces: 5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. 7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius. 8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. 9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem. 12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa. 13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me 14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. 15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.

Ž 19, 1-15





Verš 10
Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
Ž 119:72 - Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
Ž 119:127 - Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum.
Prís 8:11 - Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari ”.
Ž 119:103 - Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.

Verš 4
Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:
Rim 10:18 - Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Verš 5
in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Kaz 1:5 - Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur.

Verš 7
A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.
2Sam 22:31 - Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se.
Ž 18:30 - Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.

Z 19 - Témou žalmu je Božia sláva, ktorá sa odzrkadľuje v prírode a v zjavení, čiže v Božom zákone.

Z 19,15 - "Vykupiteľ", hebr. go' él, ktorý ho vyslobodí zo všetkých bied tela a duše. - Žalm je podobný žalmu 119, ktorý je majstrovsky prevedenou chválou zákona.