| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 144, 1-15 |
1 Ž 144, 1 David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. 2 Ž 144, 2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 3 Ž 144, 3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum? 4 Ž 144, 4 Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens. 5 Ž 144, 5 Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. 6 Ž 144, 6 Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos. 7 Ž 144, 7 Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, 8 Ž 144, 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. 9 Ž 144, 9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, 10 Ž 144, 10 qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno. 11 Ž 144, 11 Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. 12 Ž 144, 12 Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. 13 Ž 144, 13 Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris, 14 Ž 144, 14 boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris. 15 Ž 144, 15 Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.
| | Ž 144, 1-15 |
Verš 1
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum.
2Sam 22:35 - docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.
Ž 18:34 - qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me;
Verš 2
Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
2Sam 22:48 - Deus, qui das vindictas mihi et deicis populos sub me.
Ž 18:47 - Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae.
Verš 3
Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum?
Jób 7:17 - Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Ž 8:4 - Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
Ž 31:7 - Odisti observantes vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi.
Heb 2:6 - Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Verš 4
Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
Ž 39:5 - Locutus sum in lingua mea: “ Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ”.
Ž 62:9 - Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
Jób 8:9 - Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
Jób 14:2 - Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.
Ž 102:11 - a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
Verš 5
Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt.
Ž 18:9 - Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo.
Ž 18:7 - In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
Ž 104:32 - Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant.
Verš 6
Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos.
2Sam 22:8 - Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est.
Ž 18:14 - Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
1Sam 7:10 - Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.
Z 144 - Prvá časť žalmu (1-11) je poskladaná z iných žalmov, najmä z 8, 18, 33, 104.
Z 144,1-2 - Kráľ Dávid je pred bojom. Vie však, že ak Pán nebude pomáhať a ak on nezlomí nepriateľa, všetko úsilie by bolo daromné.
Z 144,5-6 - Dúfa, že Pán mimoriadnym spôsobom zasiahne na ochranu svojho ľudu. Má sa to stať za pomoci búrky, v ktorej Pán prejavoval svoju moc a hrôzu.
Z 144,7 - Prívaly, veľké vody sú vo Svätom písme symbolom veľkého nebezpečenstva (Ž 18,17).
Z 144,8 - "Krivoprísažná pravica", pars pro toto, označuje tých, čo falošne a skrivodlivo prisahali. Pri prísahe zdvíhali pravú ruku (Ž 137,5).
Z 144,12-15 - Žalmista prosí o požehnanie, pokoj a blahobyt pre svoj národ.