| ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 141, 1-10 |
1 Ž 141, 1 PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te. 2 Ž 141, 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. - 3 Ž 141, 3 Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum. 4 Ž 141, 4 Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum. 5 Ž 141, 5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. 6 Ž 141, 6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. 7 Ž 141, 7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni. 8 Ž 141, 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. 9 Ž 141, 9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Ž 141, 10 Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.
| | Ž 141, 1-10 |
Verš 2
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
Ex 29:30 - Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.
Zjv 5:8 - Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum.
Zjv 8:3 - Et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum.
Verš 7
Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
Ez 37:1 - Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus,
Ez 37:11 - Et dixit ad me: “ Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”.
Z 141,2 - Okrem celostnej zápalnej obety obetovali aj voňavý kadidlový zápal (Lv 2,1; Ex 30,7-8) na kadidlovom alebo aj zlatom oltári, ktorý stál pred vchodom do svätyne (Ex 30,1; 40,5; 30,6. 34-37). "Pozdvihnutie rúk" je paralelizmus k "modlitbe". Židia sa modlievali s roztiahnutými rukami.
Z 141,6 - Doslovne: "Vedľa skaly boli spustené ich kniežatá"; tieto slová narážajú na nebezpečenstvo, v ktorom sa nachodil Šaul, keď prenasledoval Dávida v jaskynnom teréne v okolí Engadi (1 Sam 24,1-16 alebo 26,8-20). Text je však porušený, preto nie je ani jeden výklad istý.