 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 140, 1-14 |
1 Ž 140, 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2 Ž 140, 2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. 3 Ž 140, 3 Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia. 4 Ž 140, 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Ž 140, 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. 6 Ž 140, 6 Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. 7 Ž 140, 7 Dixi Domino: “ Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ”. 8 Ž 140, 8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. 9 Ž 140, 9 Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 Ž 140, 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. 11 Ž 140, 11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant. 12 Ž 140, 12 Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu. 13 Ž 140, 13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. 14 Ž 140, 14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.
 | | Ž 140, 1-14 |
Verš 3
Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.
Ž 58:4 - Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
Rim 3:13 - Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
Verš 5
Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos.
Jer 18:22 - Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
Z 140,8 - "Moja sila a záštita", dosl. "sila mojej spásy", Pán, čo zachraňuje.